V. 15 :
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super
faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 231. 232. : Inde sequente die Benadad fuit exanimatus, Eius et in solio rex Azael positus.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 4
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et infudit ipsi
aquam, (
R4, 8, 15) vel aqua ipsum infudit, id est perfudit, hoc est accepit pannum et
madefecit in aqua et expandit super faciem ejus. (
R4, 8, 15)
Ipse Hazael tulit pannum et madefactum expandit super faciem domini sui,
scilicet, ad refrigerandam faciem ejus quia calore aestuabat. In Hebraeo expressius
dicitur: Expandit super faciem suam, ut non Hazael, sed ipse Benadab pannum
madefecisse et ob refrigerium super faciem suam expandisse intelligatur.
Quod tamen nil prodesse potuit, quia mortuus est. Quo
mortuo, regnavit Hazael pro eo. (
R4, 8, 15)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quid est quod Benadab rex Syriae misit Asahel ad Heliseum consulens, utrum sanari
possit
ab infirmitate sua, an non ? Cumque ab eo responsum acciperet, et redisset ad Dominum
suum,
refert Scriptura:
Tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem.
(
R4, 8, 15) etc.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141
Theutmirus; Claudius Taurinensis