V. 15 :
Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Ieroboam filius
Nabat, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque
combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 23
Et conversus Josias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte,
misitque et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super
altare, et polluit illud
(
R4, 23, 15). Cur autem Josias ossa mortuorum concremare jussit super altare,
nisi ut ostenderet quod profana fuerunt eorum sacrificia? Et non solum
pecudum hostias daemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem
idololatriae in potestatem daemonum tradiderunt, qui justo Dei judicio
simul cum altare, quod idolis fabricaverant, dissipandi erant.
Mystice autem significat omnes, qui diaboli servitio
mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant, aeternis cruciatibus
consumendos, Deo illis retribuente secundum propria merita operum
illorum.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)