Liber Quartus Regum

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 16 : Et conversus Iosias, vidit ibi sepulchra quae erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 569. 570. :

    Ossa sepulcrorum super aram praecipit uri,

    Et penitus fecit hanc in cinerem redigi.
  • liber 4, v. 571. 572. 573. 574. :

    Aspiciens tumbam, cuius fuit illa requirit,

    Atque senex regi taliter unus ait:

    Qui fuit ex Iuda, iacet hic, bonus ille propheta

    Qui fore praedixit quod tua dextra facit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 20
    • Et conversus Josias, vidit ibi sepulcra quae erant in monte; misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare, et polluit illud. ( R4, 23, 16) Cur autem Josias ossa mortuorum concremari jussit super altare, nisi utostenderet, quod profana fuerunt eorum sacrificia? et non solum pecudum hostiasdaemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriae in potestatemdaemonum tradiderunt: qui justo Dei judicio simul cum altare, quod idolisfabricaverant, dissipandi erant. Mystice autemsignificant omnes, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegamtemporaliter finierant, aeternis cruciatibus consumendos, Deo illis retribuentesecundum propria merita operum illorum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri, vel contristari vivus, quod sensurus non erat mortuus. Et haec erat poena, quoniam dolebat animus, id de suo corpore futurum, quamvis cum fieret, non doleret: hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptum ejus implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obedivit. Neque enim putandum est, ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum, ejus deinde anima raperetur, quando quidem ipsum ejus corpus idem leo qui occiderat, custodivit, jumento etiam, quo vehebatur, illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui Domini funus adstante, quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas, commemorasset infirmitates, mortesque multorum : si enim nosmetipsos , inquit, judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur ( 1Co, 11, 31 et 1Co, 11, 32). Eum sane ipse, qui deceperat (voir: 1Co, 11, 30) in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ejus ossa curavit: ita sperans parci posse ossibus suis, cum veniret tempus, quando secundum illius hominis Dei prophetiam (voir: R4, 23, 16 et R4, 23, 17) , Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus fuerant constituta, funestavit: pepercit quippe illi monumento, ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius quatercentos ista predixerat: et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura violata est. Affectu namque illo (voir: Ep, 5, 29) , quo nemo unquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere, non eum futurum in sepulchro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulchrum nemo violaret. Hunc affectum martyres Christi certantes pro veritate, vicerunt. Nec mirum quod contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci. Poterat utique Deus, qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem: poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus, canes, quibus fuerant projecta, prohibere: poterat, et ipsorum hominum innumerabilibus modis tenere saevitiam, ne cadavera incendere, nec in aera dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret; postremo ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla, martyres in Christi confessione ferventes, hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant, eos, a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere, quod facerent: quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec aliquid inde perdere, qui creavit.