Liber Quartus Regum

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 29 : In diebus eius ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Iosias rex in occursum eius: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 583. 584. :

    Dum Pharao Necao terras petit Assyriorum,

    Per loca Iosiae ducere vult populum.
  • liber 4, v. 587. 588. 589. 590. :

    Sed puero quodam iaciente, sagitta cucurrit,

    Plagaque Iosiae facta repente fuit

    Ierusalem vehitur Iosias, et sepelitur,

    Atque Ioad patrio fungitur imperio.

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 4, v. 1009. 1010. :

    Eufraten ad fluvium pharao Nechao dare bellum

    Rex contra regem venerat Assirium.
  • liber 4, v. 1011. 1012. :

    Iosias veniens Egipti principe viso

    Mox in Magedo percutitur gladio

Commentaires