V. 33 :
Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in
Ierusalem: et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 591. 592. : Rex Necao veniens cepit Ioad, atque ligatum Transtulit, et Pharao carcere clausit eum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 20
« Occiso itaque Josia rege in Mageddo, tulit populus terrae Joachaz filium
Josiae,et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.»
Quem Pharao Necho vinxit in Rebla, et duxit in Aegyptum.
Et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri;
regemque constituit Eliachim filium Josiae pro Josia patre ejus, erat que nomen
ejus Joacim.
(
R4, 23, 33 et
R4, 23, 34) Quid autem interfectio Josiae significat, qui a Pharaone Nechao
interemptus est inMageddo, nisi persecutionem antiqui hostisadversus sanctos
praedicatores? quos perinvidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae
conatur, quatenusfacilius totam plebem dissipare et invadere possit: interpretatur
Pharao dissipans, Necho percussio, Mageddo tentatio
est. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos hoc solummodo
agit, hoctotis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet,
eosqueprimum auferat, quorum solatio adjuti contra hostem dimicare
debuerant.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 23
Pro Joachaz quoque Necho Joachim regem constituens
imposuit multam terrae centum talentis argenti, et talento
auri
(
R4, 23, 33). Cum malignus spiritus pensum servitii sui in populo perditorum
expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio.
Unde Joachim juxta praeceptum Pharaonis unumquemque secundum
vires suas exegit, ut daret tam argentum quam aurum, quatenus hoc
redderet Pharaoni, quia diabolus per sibi deditos viros ab unoquoque
exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter
praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)