V. 11 :
Abstulit quoque equos quos dederant reges Iuda soli in introitu templi Domini iuxta
exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 559. 560. : Solis equos aufert quos ante Dei videt aedem, Ariolis infert auguribusque necem.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 20
Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda, soli in introitu templi
Domini.
(
R4, 23, 11) Et paulo post:
Currus autem solis combussit igni.
(
R4, 23, 11) Ostendit omni gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo tempore
fuissemancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium Deum esse
credebant,simulacro ejus quod fecerant currus equosque subdiderint; et hoc in atriis
templiDomini. Sic enim solent gentiles pingere, vel facere simulacrum
solis,ut puerum imberbemin curru ponentes, equos eidem quasi cursu coelum petentes
subjungant. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie
novo ortu natus, innullum plane senium incidit. Ut autem idem currus et
equos tribuant, de miraculo est sumptum Eliae prophetae,qui a curru igneo et equis
igneis est raptus ad coelum, ut Joannes Constantinopolimepiscopus aestimat.
Quia enim Graece Ἥλιος dicitur sol, sicut
etSedulius cum de Eliae ascensu caneretur, dicens, ostendit: Quam bene fluminei
praelucens semita coeli,Convenit Eliae meritoque et nomine fulgens.Hac
ope dignus erat, quoniam sermonis AchiviUna per accentum mutetur littera, sol
est.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 23
(CAP. XXIII.) Contaminavit autem Josias Topheth, vel ossa
mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse
legitur, vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi
potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret.
Quod sequitur de eodem rege Josia:
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli in
introitu templi Domini
. Et paulo post:
Currus autem Solis combussit igni
(
R4, 23, 11), ostendit, omnium gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo
tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis quem more
gentilium deum esse credebant, simulacro ejus, quem fecerant, currus
equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini. Sic
enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum
imberbem in curru ponentes, equos eidem, quasi cursu coelum petentes,
subjungant. Cum propterea puerum aptant, quia sol, velut
quotidie novo ortu natus, in nullum per saecula senium incidit.
Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum
Eliae prophetae, quia curru igneo et equis igneis raptus ad coelum,
Joannes Constantinopolis episcopus aestimat. Quia enim Graece
helios dicitur sol, sicut et Sedulius cum de Eliae
ascensu caneret ostendit, dicens: Quam bene fulminei praelucet semita
coeli,
Convenit Eliae, meritoque et nomine fulgens.
Hac ope dignus erat nam si sermonis Achivi,
Una per accentum mutetur littera, sol est; audientes Graeci ab
Israelitis (quos divinas habere litteras fama prodebat) praedicari quod
Elias curru igneo, et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel
certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt,
vicinia decepti nominis solis, qui Graece helios (ut supra)
dicitur, hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum
divinitus factum commutarunt in argumentum erroris humana stultitia
commentatum: quos imitati ipsi Judaei satagerunt ne in aliquo gentilium
stultissimis minus stulti apparerent. Quod paulo post de
eodem rege dicitur:
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 28
Abstulit quoque equos quos dederant reges Judae
(
R4, 23, 11), etc.
Quod sequitur de eodem rege Josia,
abstulit quoque equos, quos dederant reges Judae soli in introitu
templi Domini
(
R4, 23, 11); et paulo post:
Currus autem solis combussit igni
(
R4, 23, 11); ostendit omni generi idololatriae et superstitionis Judaeos omni
tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium
Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerant, currus equosque subdiderint,
et hoc in atriis templi Domini.
Sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum
juvenem in curru ponentes, equos eidem quasi cursu coelum petentes
subjungant.
Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol, velut quotidie novo ortu
natus, nullum per saecula senium incidit.
Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum esse Eliae
prophetae, qui curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes
Constantinopolitanus episcopus aestimat.
Quod enim Graece Helios dicitur sol (sicut etiam Sedulius, cum de Eliae
ascensu caneret, ostendit, dicens:
Quam bene fulminei praelucens semita coeli,
Convenit Eliae, merito qui et nomine fulget.
Hac ope dignus erat: nam si sermonis Achivi
Una per accentum mutetur littera, sol est.
Audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas habere litteras fama prodebat,
praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus,
vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt,
vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelos esse designatum, et
miraculum divinitus factum commutaverunt in argumentum erroris, humana
stultitia commentatum; quos imitati ipsi Judaei, sategerunt ne in aliquo
gentilium stultissimis minus stulti parerent.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 31
Post aliquanta dicitur quod miserit Josias nuntios ad Oldam
prophetissam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda,
propter librum legis divinae qui inventus fuerat.
Quid sit hoc quod dicit quod habitaverit in secunda, in superiori parte
libri hujus scribitur de rege Ezechia:
Aedificavit quoque omnem murum qui fuerat dissipatus,
et exstruxit turres, et forinsecus alterum murum
(
Ch2, 32, 5) [mauvais référencement: Ch2, 12]
.
Meminit hujus loci et Sophonias dicens:
Vox clamoris ad portam piscium et ululatus a secunda
(
So, 1, 10); pro qua vetus editio quasi propitium nomen loci transtulit in
Masana. Masana quippe interpretatur Secunda.
Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in secunda, in secundi
muriparte intelligere debemus.
Regi autem Juda qui misit vos, ut consuleretis Dominum
sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti
verba voluminis hujus, et perterritum est cor tuum, et
humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum
et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et
maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et
ego audivi, dicit Dominus, idcirco colligam te ad patres tuos,
et colligeris in sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi
tui omnia mala quae adducturus sum super locum istum
(
R4, 22, 18,
R4, 22, 19 et
R4, 22, 20).
Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta
consciderat, etfit omnium malorum futurorum de praeparata morte securus,
quod ita requieturusesset in pace, ut illa omnia non videret.
Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur
auteveniunt in ista vita hominum.
Quo modo ergo vident tumulos suos aut corpora sua, utrum abjecta
jaceant ansepulta? Quo modo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi
mala patiantursi talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant,
sicut huic Josiaepromissum est, ubi mala ulla nec patiendo sustineant:
liberati ab omnibusmalis, quae patiendo et compatiendo, cum hic
viverent, sustinebant.
Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quo modo ille
dives quiapud inferos torquebatur rogabat Abraham patrem ut mittat
Lazarum ad quinquefratres suos nondum mortuos, et agat cum eis, ne
veniant et ipsi in eumdemtormentorum locum.
Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres agerent vel
quidpaterentur illo tempore scivit.
Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino
nesciret,quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant
utique nesciamus: namsi nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis
Deo supplicaremus.
Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysem et prophetas hic eos
habererespondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non
venirent.
Ubi rursus occurrit quo modo, quid ageretur, Abraham pater ipse
sciebat, ubisciebat esse Moysem et prophetas, id est, libros eorum
quibus homines obediendotormenta infernalia vitarent.
Denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in
laboribusvixisse; nam et hoc illi ait:
Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem
mala
(
Lc, 16, 25).
Sciebat ergo haec quae utique apud vivos gesta fuerant; verum non cum
agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante,
cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta:
Abraham nescivit nos
(
Es, 63, 16).
Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agetur, sed dum
agitur; postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non
quidem omnia,sed quae sinuntur indicare, et illa tantum meminisse quae
illos, quibus haec indicant, oportet audire.
Possunt et ab angelis, qui rebus quae aguntur hic praesto sunt,
audirealiquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat,
cui cunctasubjecta sunt: nisi enim essent angeli, qui possent interesse
et vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit
autem mori inopem illum et afferri ab angelis in sinum
Abrahae.
Nunc ergo hic, nunc hi illic esse potuerunt, qui hinc illum, quem
Deusvoluit, abstulerunt.
Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic agantur, quae
necessariumsit eos nosse, non solum praesentia vel praeterita, verum
etiam futura, spirituDei revelante, cognoscere; sicut non omnes homines,
sed prophetae dum hicviverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae
illis esse revelanda Deiprovidentia judicabat.
Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut econtrario Paulus ex
vivis inparadisum raptus est, divina Scriptura testatur: nam Samuel
propheta defunctusvivo regi Sauli etiam futurum praedixit; quamvis
nonnulli non ipsum fuisse, quipotuisset magicis artibus evocari, sed
aliquem spiritum tam malis operibuscongruentem, illius existiment
similitudinem figurasse.
Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint homines aeternam
veritatemquaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in quo
vivimus, per quemmovemur et sumus; animas autem sanctas, sanctas eas
credamus esse, et nonhumanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias ad
Deum qui erat filius Abrahae:
Tu, Domine, pater noster es; Abraham nescivit nos, et Israel
non cognovit nos
(
Es, 63, 16).
Posthaec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens:
Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennom,
ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem
Moloch
(
R4, 23, 10).
Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum
etJeremiae prophetae.
Est autem vallis Ennom sive filii Ennom juxta murum Hierusalem
contraorientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus
irrigatur.
Tophet autem erat locus in eadem convalle juxta piscinam fullonis,
cujusmeminit Scriptura, juxta agrum Acheldemach qui usque hodie
monstratur adaustralem plagam montis Sion.
Solebant autem in Tophet, quia locus erat amoenissimus, unde
hodiequehortorum praebet delicias, ara posita sacrificare daemonibus,
nefandoque rogosuos consecrare liberos sive holocaustum offerre, sicut
in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est:
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennenom, et
lustravit filios suos in igne Bennenom
(
Ch2, 28, 3): siquidem filium Eunom significat.
Vallis autem Ennom Hebraice dicitur Gehennom, cujus nomine in novo
Testamentopoena inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum sicut in
convalle Ennom quiidolis servierunt, in ea prophetis attestantibus
perierunt, ita peccatores exhis quae peccaverunt, aeterna damnatione
puniuntur.
Denique Jeremias cum referret sibi praecepisse Dominum, ac dixisse ad
vallemfilii Ennom quae est juxta introitum portae fictilis, paulo post
dicit:
Et non vocabitur locus iste amplius Tophet et vallis
filii Ennom, sed vallis occisionis; et dissipabo consilium Juda
et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio
(
Jr, 19, 6 et
Jr, 19, 7).
Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat, qui cum
perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens:
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et
erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus
super eum
(
Es, 30, 31 et
Es, 30, 32); statim quomodo et ubi esset periturus subdidit dicens:
Praeparata enim ab heri Tophet a rege, praeparata, profunda
et dilatata
(
Es, 30, 33): pulchre ait dilatata, quia Tophet dicitur Latitudo.
Nutrimenti
, inquit,
ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens
sulphuris succendens eam
(
Es, 30, 33).
Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum ibi, sicut
insequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia
quaelibet immundadispergens, quatenus abominationi potius quam
delectation aptus omnibus, quiaspicerent, locus appareret.
Quod sequitur de eodem rege Josia:
Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in
introitu templi Domini
(
R4, 23, 11); et paulo post:
Currus autem solis combussit igni
(
R4, 23, 11), ostendit omnium gentium idololatrarumsuperstitioni Judaeos eo
tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationemsolis, quem more
gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerantcurrus
equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini: sic enim
solentgentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem
in curruponentes, equos eidem quasi curru coelum petentes
subjugent.
Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie novo ortu
natusnullum per saecula senium incidit.
Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae
prophetae,quia curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes
Constantinopolitanus episcopus aestimat: quia enim Graece
helios dicitur sol, sicut etiam Sedulius cum de Eliae
ascensu caneret, ostendit dicens:
Quam bene fulminei praelucens semita coeli,Convenit Eliae,
meritoque et nomine fulgens!Hac ope dignus erat: nam si
sermonis hujus una per accentum mutareturlittera, sol est; audientes
Graeci ab Israelitis, quos divinas litteras haberefama prodebat,
praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis adcoelestia
translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in parietevidentes,
crediderunt vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelosesse
designatum; et miraculum divinitus factum, commutarunt in
argumentumerroris humana stultitia commendatum; quos imitati ipsi Judaei
satagerunt ne inaliquo gentilium stultissimis minus parerent
stulti.
Quod paulo post de eodem rege dicitur:
Excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dextram
partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon
Astaroth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab, et Melcho
abominationi filiorum Ammon, polluit rex et contrivit statuas,
et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus
mortuorum
(
R4, 23, 13 et
R4, 23, 14).
Luce est clarius quod excelsa nominare solet Scriptura loca in
collibusposita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel
etiam Domino,locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto
altari, quod erat intemplo, hostias offerebant.
Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere,
dicitur:
Verumtamen excelsa non abstulit
(
R4, 12, 3 et
R4, 15, 35).
Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis
estScripturarum offensionem idola nuncupare, quia vel in illis
offenditur Deus,vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus:
sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur:
Quod aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo
Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et montem abominationi
filiorum Ammon
(
R4, 23, 13).
Ubi quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur!
quiavidelicet Salomon de admisso idololatriae scelere numquam
perfectepoenituit.
Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut
idolaquae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in
scandalumstultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee
fecerat, quasisapienter ac recte facta reliquisset.
Meminit supra et hujus loci Scriptura dicens:
Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui
est contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon
(
R3, 11, 7).
Nec videri debet contrarium quod ibi mons in quo facta sunt haec idola
contraHierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur; nimirum in
tanta eraturbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ad ipsam
quoque sordibus, quaein eo congerebantur, attingere videretur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 4, Caput 2
Quod sequitur de eodem rege Josia: (v. 11) Abstulit quoque equos, quos dederant reges
Juda Soli, in introitu templi Domini (
R4, 23, 11). Et paulo post: Currus autem Solis combussit
igni, ostendit omnium gentium idololatriae et superstitioni Judaeos eo tempore fuisse
mancipatos, ita ut in venerationem Solis, quem more Gentilium Deum esse credebant,
simulacro
ejus, quod fecerant, currus, equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini.
Sic enim
solent gentiles pingere vel facere simulacrum Solis, ut puerum imberbem in curru ponentes,
equos eidem, quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem,
quia
Sol, velut quotidie novo ortu natus, in nullum per saecula senium incidit. Ut autem
eidem
currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae, quia curru igneo et
equis
igneis est raptus ad coelum, Johannes Constantinopolitanus Episcopus aestimat. Quia
enim
graece ἥλιος dicitur Sol, sicut etiam Sedulius, cum de
Haeliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli
Convenit Eliae, merito qui et nomine fulgens,
Hac ope dignus erat! nam si sermonis Achivi
Una per accentum mutetur littera, Sol est: audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas
habere litteras fama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis
ad
coelestia translatus: vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes,
crediderunt
vicinia decepti nominis, Solis hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum
divinitus factum commutaverunt in argumentum erroris humana stultitia commendatum.
Quos
imitati ipsi Judaei satagerunt, ne in aliquo Gentilium stultissimis minus stulti parerent.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis