Liber Tertius Regum

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 34 : In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 14
    • Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum. In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho, ( R3, 16, 33 et R3, 16, 34) et reliqua. Quod scriptum est de temporibus regni Achab: In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho. In Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus. ( R3, 16, 34) Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram mortuus est. Et cum urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum suorumcognomentoSegub amisit. Quod ita futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet imprecandopraedixit. Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. ( Js, 6) In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponatportas ejus. Quia vero Ahiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moeniarestaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agendascelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis condonaverat, redit: quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cum errorum dogmata, velgentilium fabulas, veritati Ecclesiasticae qua imbutus est quasi de Bethel egrediensruinasJericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariaecivitatis, et novissimum in portarum positione amittit quia et fundamenta fidei aquibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat,perdit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 15
    • Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerant ante eum. In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel Jericho ( R3, 16, 33 et R3, 16, 34), etc. (voir: Beda, sl) Quod scriptum est de temporibus regni Achab: In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel Jericho. In Abiram, primogenito suo, fundavit eam; et in Segub, novissimo suo, posuit portas ejus ( R3, 16, 34), patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est. Et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, emisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet imprecando praedixit: Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus ( Js, 6). Quia vero Achiel uniens Deo, Bethel interpretatur domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit; cum errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, praeponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat, meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione, amittit, quia fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoari, et claustra bona actionis, quibus perfici debuerant, perdit.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 16
    • In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho ( R3, 16, 34). Quod scriptum est de temporibus regni Achab: In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho, in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus ( R3, 16, 34), patet sensus, quod cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segub amisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit: Maledictus , inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus ( Js, 6, 26) . Quod vero Ahiel vivens Deo, Bethel interpretatur domus Dei, Ahiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit, cum haereticorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati praeponit ecclesiasticae, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit. Quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et domum bonae actionis, quibus perficere debuerat, perdit. Haec et allegorico sensu sic exposui, ut reminiscaris quam sit verus apostoli sermo, qui dicit quod omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ( 1Co, 10, 11).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 2
    • In diebus autem regni Achab, aedificavit Achiel de Bethel Hierico: in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus ( R3, 16, 34). Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis, fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est: et cum Urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, amisit: quod ita futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit: Maledictus , inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Hierico. In primogenito suo fundamenta illius jactet, et in novissimo liberorum ponat portas ejus ( Js, 6, 26). Quia vero Achiel uniens Deo: Bethel interpretatur domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Hierico moenia restaurat. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat, diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit: cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas a veritate Ecclesiastica, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hierico resuscitat: meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit; quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris, quam sit verus Apostoli sermo, qui dicit : Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ( 1Co, 10, 11).