V. 28 :
Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab
filius eius pro eo.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 195. 196. : Mortuus est Amri; quo Samariae tumulato, Filius eius Achab ponitur in solio.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Interea refert Scriptura, quod
Achab filius Zambri mortuo patre super Israel regnaverit, in Samaria viginti, et
duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum:
nec
satis fuit ei, ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem
Hiezabel filiam Methbaal regis Sidoniorum, abiitque, et servivit Baal in templo, quod
aedificaverat in Samaria, et plantavit illuc lucum; et addidit Achab in opere suo
irritare
Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum
(
R3, 16, 28,
R3, 16, 29,
R3, 16, 30,
R3, 16, 31,
R3, 16, 32 et
R3, 16, 33).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis