Liber Tertius Regum

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 32 : Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 2
    • Praetermissa multa libri Regum historia ad Achab sceleratissimi regis etsacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibussanctorum prophetarum Eliae atque Elisaei saltem tenuiter aliquiddisseramus. Interea refert Scriptura quod Achab filius Zambri, mortuo patre, super Israel regnaverit in Samaria viginti et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum; nec satis fuit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem filiam Etabahel regis Sidoniorum, abiitque et servivit Baal in templo quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illic lucum, et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel, qui fuerunt ante eum ( R3, 16, 29, R3, 16, 30, R3, 16, 31, R3, 16, 32 et R3, 16, 33). Lucus locus est silvestris spissus, dictus ab eo quod parum luceat, multisvestitus arboribus, locus amoenus, ubi multae arbores sunt; dictus lucus perantiphrasim, quia caret luce prae nimia nemorum umbra, densis arboribus septus,solis lucem declinans. Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionemgentilium cultumque fiebant. Solebant autem pagani in lucis daemones consulere, et responsa ab illis nonsignis, sed vocibus accipiebant; unde et a fando fana sunt appellata; cum enimin diebus Eliae, scisso jam in duas partes populo Judaeorum, Achab persuccessionem regni Israelitarum apicem obtineret, Jezabel externae feminamgentis et profanae mentis duxit uxorem, cujus cura et instantia idolorumprofecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter traduceretur etpopulus. Grassabatur in injuriam Dei diabolus antiquae artifex tyrannidis, multimodamDei religionem destruere satagens; grassabatur in corde mulieris, cujusinstinctu divina lex et ejus sacerdotium spernebatur, occidebantur prophetae,et altaria tollebantur. Stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant; mundum dico inomnibus tabescentem, quod membris speciebusque suis nomen Creatoris ascribereterror humanus. Sed quaeris forte ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuantelementa. Audi Jeremiam magnificum prophetam, divino ore clamantem: Expavit,inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere (voir: Jr, 2, 12 et Jr, 2, 13) . Turbata ergo erant elementa, turbata non officio; sed affectu, quod unicum,ut dixi, nomen deitatis hominum eis error imponeret, famulatumque debitumConditori caeca devotione praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum; erat medius in ipso mundinaufragio; quod non aquarum inundatio, sed poenalis et caeca diaboli aemulatioinvexerat orbi terrarum; solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucernaardens offerebat se his quos videbat profundae noctis mersos caligine, nuncmonendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc etiam comminando; sed nec lumencaeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis umbracontexerat; ad omnem formam omnemque speciem inclinabatur miserum hominumgenus; quid enim de sole, luna ac stellis, de terra ac mari, principalibusdicam et clarissimis elementis? Cunctis animantibus, volatilibus, quadrupedibuset reptilibus, muscis quoque et vermibus, aeterni et singularis Deiprosternebatur imago. Quemadmodum igitur ferret illa mens tota pietatis et fidei, Eliae dicoprophetae, tantam ruinam tantamque perniciem animarum? Jacebat populi illiuscorpus regio morbo constrictum, et velut exanime jam et sine sensu discerptismembris, et per rupes et scopulos, per nemora lucosque jactatis, nullas in sedivinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quiamembra, si quid apponeret, propellebant; ferro erat utendum, vulnus cruoresanandum, cauterio violento curandum; consequenter tamen ut creverat, a capite,inquit Isaias, usque ad pedes. In diebus autem regni Achab aedificavit Achiel de Bethel Hiericho; in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus (voir: Es, 56) . Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbeaedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segubamisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit, Maledictus , inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus ( Js, 6, 26). Quia vero Achiel Vivens Deo, Bethel interpretatur Domus Dei, Achiel de Betheldestructa a Josue, atque anathematizata Hiericho moenia restaurat, cum quiseorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera quaeei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, et errorumdogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est,anteponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hiericho resuscitat; meritoquetalis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariaecivitatis, et novissimum in portarum positione amittit, quia et fundamentafidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibusperfici debuerat, perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris quia verus sit Apostolisermo, qui dicit, Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ( 1Co, 10, 11). Sequitur: Dixitque Elias Tespites de habitatoribus Galaad ad Achab, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem quohic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, etflendo dijudicamus; alio vero modo in conspectum Domini venimus, cum in extremojudicio ante tribunal ejus assistimus; nam quoties Conditoris nostri potentiamad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Qui jam non, ut solebat, lenis ac mitis, sed immitis ac severus accedit adipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus ( R3, 17, 1), Deus virtutum, Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit pluvia aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone ( R3, 17, 1). Magna vis propheticae dignitatis, humanus sermo est, divinus effectus. In terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo prophetae, et miro modo humi sonans aeracoelumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculisinstituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidumnegaretur; sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salutehominum, vel in honore proficiat Conditoris. Jubetur Elias secedere ac latere; ab avibus coelitus ei cibus ministratur;siccatus deinde torrens, pocula deficiunt; procedens enim, velut ignis,sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omniaarefecit; nulla agrorum gratia, pratorum nulla venustas, ripae quoque virgultisquondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontesaquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria,totiusque afflictionis oblitus de se cogitat solo; non commovetur humanitate,nec ulla flectitur pietate; non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum subsicco ubere matris exhalantem; senum ac juvenum profunda inediae nece defessa,non jam corpora, sed cadavera, turbido praeterit vultu; non exoranti colono,non supplicanti respondet agricolae, sed crudelior feris, et belluis effectusimmanior, omne humanum despicit genus.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Interea refert Scriptura, quod Achab filius Zambri mortuo patre super Israel regnaverit, in Samaria viginti, et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum: nec satis fuit ei, ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Methbaal regis Sidoniorum, abiitque, et servivit Baal in templo, quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illuc lucum; et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum ( R3, 16, 28, R3, 16, 29, R3, 16, 30, R3, 16, 31, R3, 16, 32 et R3, 16, 33).