V. 26 :
Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem
Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum
ponat portas eius.
Poètes
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 16
In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho
(
R3, 16, 34).
Quod scriptum est de temporibus regni Achab:
In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho, in Abiram
primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas
ejus
(
R3, 16, 34), patet sensus, quod cum praefatae conditor urbis fundamenta illius
ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum,
urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento
Segub amisit.
Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando
praedixit:
Maledictus
, inquiens,
vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem
Jericho.
In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo
liberorum ponat portas ejus
(
Js, 6, 26) . Quod vero Ahiel vivens Deo, Bethel interpretatur domus Dei,
Ahiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia
restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad
agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redit,
quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit, cum
haereticorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati praeponit ecclesiasticae,
qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat.
Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione
nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit.
Quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et domum bonae
actionis, quibus perficere debuerat, perdit.
Haec et allegorico sensu sic exposui, ut reminiscaris quam sit verus
apostoli sermo, qui dicit quod
omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter
nos
(
1Co, 10, 11).
Auctor incertus
Liber 4, Caput 2
Praetermissa multa libri Regum historia ad Achab sceleratissimi regis
etsacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de
virtutibussanctorum prophetarum Eliae atque Elisaei saltem tenuiter
aliquiddisseramus.
Interea refert Scriptura quod
Achab filius Zambri, mortuo patre, super Israel
regnaverit in Samaria viginti et duobus annis, feceritque malum
in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum; nec satis
fuit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath, insuper
duxit uxorem filiam Etabahel regis Sidoniorum, abiitque et
servivit Baal in templo quod aedificaverat in Samaria, et
plantavit illic lucum, et addidit Achab in opere suo irritare
Dominum Deum Israel, qui fuerunt ante eum
(
R3, 16, 29,
R3, 16, 30,
R3, 16, 31,
R3, 16, 32 et
R3, 16, 33).
Lucus locus est silvestris spissus, dictus ab eo quod parum luceat,
multisvestitus arboribus, locus amoenus, ubi multae arbores sunt; dictus
lucus perantiphrasim, quia caret luce prae nimia nemorum umbra, densis
arboribus septus,solis lucem declinans.
Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter
religionemgentilium cultumque fiebant.
Solebant autem pagani in lucis daemones consulere, et responsa ab illis
nonsignis, sed vocibus accipiebant; unde et a fando fana sunt appellata;
cum enimin diebus Eliae, scisso jam in duas partes populo Judaeorum,
Achab persuccessionem regni Israelitarum apicem obtineret, Jezabel
externae feminamgentis et profanae mentis duxit uxorem, cujus cura et
instantia idolorumprofecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter
traduceretur etpopulus.
Grassabatur in injuriam Dei diabolus antiquae artifex tyrannidis,
multimodamDei religionem destruere satagens; grassabatur in corde
mulieris, cujusinstinctu divina lex et ejus sacerdotium spernebatur,
occidebantur prophetae,et altaria tollebantur.
Stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant; mundum dico
inomnibus tabescentem, quod membris speciebusque suis nomen Creatoris
ascribereterror humanus.
Sed quaeris forte ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus
metuantelementa.
Audi Jeremiam magnificum prophetam, divino ore clamantem:
Expavit,inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala
fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt
sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere
(voir:
Jr, 2, 12 et
Jr, 2, 13)
.
Turbata ergo erant elementa, turbata non officio; sed affectu, quod
unicum,ut dixi, nomen deitatis hominum eis error imponeret, famulatumque
debitumConditori caeca devotione praeberet.
Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum; erat medius in ipso
mundinaufragio; quod non aquarum inundatio, sed poenalis et caeca
diaboli aemulatioinvexerat orbi terrarum; solus enim hic, latentibus
caeteris, velut lucernaardens offerebat se his quos videbat profundae
noctis mersos caligine, nuncmonendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc
etiam comminando; sed nec lumencaeco, nec surdo prodest inferri
sermonem.
Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis
umbracontexerat; ad omnem formam omnemque speciem inclinabatur miserum
hominumgenus; quid enim de sole, luna ac stellis, de terra ac mari,
principalibusdicam et clarissimis elementis? Cunctis animantibus,
volatilibus, quadrupedibuset reptilibus, muscis quoque et vermibus,
aeterni et singularis Deiprosternebatur imago.
Quemadmodum igitur ferret illa mens tota pietatis et fidei, Eliae
dicoprophetae, tantam ruinam tantamque perniciem animarum? Jacebat
populi illiuscorpus regio morbo constrictum, et velut exanime jam et
sine sensu discerptismembris, et per rupes et scopulos, per nemora
lucosque jactatis, nullas in sedivinae imaginis reliquias
possidebat.
Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur,
quiamembra, si quid apponeret, propellebant; ferro erat utendum, vulnus
cruoresanandum, cauterio violento curandum; consequenter tamen ut
creverat, a capite,inquit Isaias, usque ad pedes.
In diebus autem regni Achab aedificavit Achiel de Bethel Hiericho; in
Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit
portas ejus
(voir:
Es, 56)
.
Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius
ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est;
et cum, urbeaedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum
suorum cognomento Segubamisit.
Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet,
imprecando praedixit,
Maledictus
, inquiens,
vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem
Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in
novissimo liberorum ponat portas ejus
(
Js, 6, 26).
Quia vero Achiel Vivens Deo, Bethel interpretatur Domus Dei, Achiel de
Betheldestructa a Josue, atque anathematizata Hiericho moenia restaurat,
cum quiseorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda
scelera quaeei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit,
quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit,
et errorumdogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua
imbutus est,anteponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hiericho
resuscitat; meritoquetalis coram Domino maledictus, et primum filiorum
in fundatione nefariaecivitatis, et novissimum in portarum positione
amittit, quia et fundamentafidei, a quibus bona aedificia inchoare, et
claustra bonae actionis, quibusperfici debuerat, perdidit.
Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris quia verus sit
Apostolisermo, qui dicit,
Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem
propter nos
(
1Co, 10, 11).
Sequitur:
Dixitque Elias Tespites de habitatoribus Galaad ad Achab,
Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1).
Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem
quohic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu
ponimus, etflendo dijudicamus; alio vero modo in conspectum Domini
venimus, cum in extremojudicio ante tribunal ejus assistimus; nam
quoties Conditoris nostri potentiamad sensum reducimus, toties in
conspectu illius stamus.
Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1).
Qui jam non, ut solebat, lenis ac mitis, sed immitis ac severus accedit
adipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei:
Vivit Dominus
(
R3, 17, 1), Deus virtutum,
Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit pluvia aut ros
in his annis, nisi in oris mei sermone
(
R3, 17, 1).
Magna vis propheticae dignitatis, humanus sermo est, divinus
effectus.
In terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt
potestates.
Commovit omnem creaturam unus sermo prophetae, et miro modo humi sonans
aeracoelumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a
saeculisinstituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum,
calido frigidumnegaretur; sed elementa poenam suam laeta suscipiunt,
dummodo vel in salutehominum, vel in honore proficiat Conditoris.
Jubetur Elias secedere ac latere; ab avibus coelitus ei cibus
ministratur;siccatus deinde torrens, pocula deficiunt; procedens enim,
velut ignis,sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit,
confestimque omniaarefecit; nulla agrorum gratia, pratorum nulla
venustas, ripae quoque virgultisquondam florentibus praetextae squalore
turpissimo fatiscebant, cum fontesaquis, flumina cursibus
privarentur.
Migrat inde propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata
cellaria,totiusque afflictionis oblitus de se cogitat solo; non
commovetur humanitate,nec ulla flectitur pietate; non respicit ad ipsa
jura naturae, non parvulum subsicco ubere matris exhalantem; senum ac
juvenum profunda inediae nece defessa,non jam corpora, sed cadavera,
turbido praeterit vultu; non exoranti colono,non supplicanti respondet
agricolae, sed crudelior feris, et belluis effectusimmanior, omne
humanum despicit genus.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
In diebus autem regni Achab, aedificavit Achiel de Bethel Hierico: in Abiram
primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus
(
R3, 16, 34). Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis, fundamenta illius ponere inciperet,
primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est: et cum Urbe aedificata portas
munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, amisit: quod ita
futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit:
Maledictus
, inquiens,
vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Hierico. In primogenito
suo fundamenta illius jactet, et in novissimo liberorum ponat portas ejus
(
Js, 6, 26). Quia vero Achiel uniens Deo: Bethel interpretatur domus Dei, Achiel
de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Hierico moenia restaurat. Cum quis
eorum, qui
in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus
in die
baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat, diaboli pompas, luxuriose
vivendo repetit: cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas a veritate Ecclesiastica,
qua
imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hierico resuscitat: meritoque talis
coram
Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum
in
portarum positione amittit; quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare,
et
claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat perdidit. Haec et allegorico sensu
exposui,
ut reminiscaris, quam sit verus Apostoli sermo, qui dicit :
Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos
(
1Co, 10, 11).
Commentaires
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis