Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 2 : Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 35. 36. :

    Lata quater quinis et ter denis fuit alta,

    Sex decies cubitis longa domus fabrica.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, etviginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. ( R3, 6, 2) Longitudo domus longanimitatem designat Ecclesiae, quia in exsilioperegrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quamexspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatatio sinu mentis non solum amicos in Deo,sed et inimicos diligere gaudet propter Deum: donec veniat tempus, quando sive adpacem suam conversis, sive funditus omnibus exstinctis inimicis, cum solis gaudeatamicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infimaquaeque, sive quae demulcent, sive quae adversantur, contemnit: usque dum utrisquetranscensis, sola mereatur videre bona Domini interra viventium. Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad tectum templi, sedusque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum viginticubitorum erat. De quo post haec dicturi sumus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine, ( R3, 6, 2) etc. Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet propter Deum, donec veniat tempus, quando sive ad pacem suam conversis, seu funditus omnibus exstinctis inimicis cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. ( Ps, 26, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum viginti cubitorum erat (voir: Ch2, 3) : de quo post haec dicturi sumus.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 9
    • Domus autem quam aedificabat Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine ( R3, 6, 2). Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quia habebat triginta cubitos in altitudine, cum in libro Paralipomenon scriptum sit: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat ( Ch2, 3, 4), nequaquam discrepare, sedutrumque verum esse noscendum est. Nam ut Josephi refert historia, triginta erant cubiti a pavimento usque admedium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quo usqueporticorum, quae templo ab australi et occidentali et septentrionali laterecohaerebant, altitudo pertingebat, id est, simul sexaginta; deinde aliisexaginta usque ad supremum domus tectum. Itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis implebatur. Longitudo autem domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, quae inexsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec adpatriam, quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, quae dilatato sinu mentis non solum amicos inDeo, sed et inimicos gaudet diligere propter Deum, donec veniat tempus quandosive ad pacem suam conversis, funditus exstinctis, cum solis gaudeat amicis inDeo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infimaquaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur contemnit, usque dumutrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. Unde apte longitudo domus sexagenario cubitorum numero comprehenditur;senarius namque numerus, in quo mundus factus est, perfectionem solet designarebonorum operum. Et necesse est nos ita per longanimitatem molestias ferre nostraeperegrinationis, ut merito bonae operationis, promissam patriam, cumapparuerit, valeamus intrare. Latitudo vicenario numero determinatur, propter geminam ejusdem charitatis,qua Deum et proximum amamus, distantiam. Altitudo tricenarii propter fidem sanctae Trinitatis, quae unus est Deus, incujus visione cuncta spei nostrae desideria suspenduntur. Sex ergo ad operis perfectionem, duo ad dilectionem Dei et proximi, triapertinent ad spem divinae visionis. Singuli autem numeri recte per decem multiplicantur, quia non nisi per fidemet custodiam decalogi legis vel patientia nostra salubriter exercetur, velcharitas utiliter accrescit, vel spes sublimiter ad aeterna desideriaraptatur. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi ( R3, 6, 3). De hac porticu in libro Paralipomenon ita scriptum est: Porticus vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti ( Ch2, 3, 4). Patet ergo quia porticus haec ad orientalem templi partem facta est. Templum namque conversum erat ad orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ante ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet (voir: Ant, Jud, 8, 3) , ita ut solaequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis per ostia tria, porticividelicet, et templi, et oraculi, arcam testamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templumet prior lumen solis accipere solebat, quid aptius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat, in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo Solem justitiae susceperunt primi, et nascenti Domino in carne testimonium sive vivendo, sive praedicando,sive nascendo, seu etiam moriendo praebuerunt? Ostium ergo templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum ( Jn, 14, 6), et qui alibi dicit, Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur ( Jn, 10, 9). Ostium porticus, sermo propheticus est, qui quasi recto calle ingredientes adostium templi perducebat, et gratiam Domini Salvatoris, qua mundum eratredempturus, praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat. Ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque intrandiad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionemveritatis. Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat,quia nimirum antiqui justi multa diu patientia et longanimitate exspectabant,quando apparens in carne Dominus novam Evangelii gratiam mundo afferret, nonacceptis ipsis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes. Aequabant ergo longitudine sua latitudinem templi, quia per longanimitatemmentis devotae desiderabant videre dilatationem Ecclesiae in charitate Dei,quae est in Christo Jesu Domino nostro. Qui quamvis tempore adhuc fuerint a sacramentis Dominicae incarnationisseparati, fide tamen ac praedicatione fuerunt proximi. In hujus sacratissimae porticus prima fronte fuerunt beatus protomartyr Abel,et Seth, et Enos, caeterique justi mundi originalis. In intimo autem penetrali et quasi prope murum templi mysticum, obtinuerelocum parentes beati praecursoris Domini, Simeon et Anna, caeterique qui, etsinativitatem ejus videre meruerunt, ad auditionem tamen doctrinae ejus, et adperceptionem sacramentorum ejus pervenire nequiverunt. Quae bene porticus decem cubitis erat lata, quia tales etsi necdum verba sivemysteria Evangelii, quae erant per Dominum tradenda, receperunt, praeceptatamen decalogi, quae perceperunt, perfecta dilectione dilatati in Dominoservabant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.