Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 19 : Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. ( R3, 6, 19) Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domus secretapatriae coelestis, arca foederis Dominum salvatorem, in quo solofoedus pacis apudPatrem habemus, designaret, qui post resurrectionem suam ascendens in coelum, carnemquam de virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. ( R3, 6, 19) Hoc superius praeoccupando expositum est. Quia videlicet interior domus, secreta patriae coelestis; arca foederis, Dominum Salvatorem, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam, ascendens in coelum, carnem, quam ex Virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Fecitque in templo fenestras obliquas, ( R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, ( R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata ( R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem ( R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, ( R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ( R3, 6, 6) ita scilicet, ut non haererent muris templi, ( R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. ( R3, 6, 9) Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; ( R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento ( R3, 6, 16) sursum fecit ( R3, 6, 16) de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, ( R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, ( R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. ( R3, 6, 17) A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, ( R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, ( R3, 6, 19) id est intra domum, fecerat in interiori parte, ( R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, ( R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, ( R3, 6, 24) id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, ( R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, ( R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, ( R3, 6, 29) scilicet parietibus, cherubim, ( R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ( R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, ( R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, ( R3, 6, 34) id est duas valvas habens; et se invicem tenens, ( R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, ( R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri. ( R3, 6, 36)

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 14
    • Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete ( R3, 6, 18). Et lapis parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, sanctorum in Ecclesiavitam omnia designant: sed ea distinctione cum pariter ponuntur, ut lapidesvivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam sibimetagglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti, latitudine variarumvirtutum, secundum donationes sancti Spiritus, in una eademque fide sibimetalterutrum connexi; auri laminae sint sancti supereminentem scientiaecharitatem habentes, hi sunt qui fulgore gratissimo ad invicemcongaudent. Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est dicens; Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur ( Ga, 5, 6). Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus sanctionis odoriferae,aurum transcendentis omnia dilectionis; vestiturque lapideus paries tabuliscedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne sine operibus otiosajudicetur aut mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcisus inpraeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non incongrueparietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorumqui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere; tabulae verocedrinae, sive abiegnae, novi Testamenti justos indicare, qui volentes postDominum venire abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua quotidie sequunturillum (voir: Lc, 9) . Et quoniam utriusque temporis justos communis manet supernae gloriaretributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia est species aurearum laminarum. Econtrario debet videri quae supra diximus. Porticus quae erat ante templum, antiquorum fidelium debet figuram gestare;ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae tempus, in mundumvenerunt. Porro domus interior regni coelestis gaudia, quae utrisque justis danturfigurabat. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulas cedrinasnovum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum iidem parietestempli, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis sanctorum pari fuerintmodo de lapidibus et lignis et auro compacti. Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed hoc dicendum, quod fuerunt in lege et ante scriptam legem plurimi, quilegaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtumfacientes, non falsum testimonium loquentes, honorantes patrem et matrem, etdiligentes proximos sicut se ipsos. Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et assumptacruce sua sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit, Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam,quid nisi ante ingressum tabulata cedrina in porticu fulgebant? Quos utrosquequia idem regnum coeleste communiter in mansionibus discretis recepit, quasiporticus templi post lapidem et cedrum intrinsecus est auro cooperta. Sunt hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae supracommemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam veniremereantur. Sunt alii ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus, memorespromissi illius quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed et specialempraedixit honorem esse tribuendum, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel ( Mt, 19, 28). Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad cedrinaspertinent tabulas. Et quia utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas quibusdecorentur, exspectant, sunt in abditis templi lapides pretiosi, sunt tabulaeligni aromatici, utraque auro cooperta: quia et illi, qui in lege Dominiimmaculati ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariteraeterna vita perfruuntur. Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini ( R3, 6, 19). Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domussecreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo solo foeduspacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam ascendensin coelum, carnem, quam assumpsit ex Virgine, in Patris dexteram locavit. Porro oraculum habebat viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et viginti cubitos in altitudine ( R3, 6, 20). Quod dicitur viginti cubitos in altitudine, parietem significat cedrinum, quioraculum, id est, sancta sanctorum, ab aede exteriore segregaret, sicut etsupra diximus. Oraculum ergo ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, etlatitudine, et altitudine id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubiRegem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae acfraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur.