V. 15 :
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque
ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus:
et
texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 37. 38. 39. 40. : Ligna tegunt abiegna solum, murum tegit intus Cedrus, et ex cedro fit laquearis opus Ligna videt nemo, sed purum cernitur aurum, Quo tegitur
laquear, murus et omne solum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit parietes domus, intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento
domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis
intrinsecus.
(
R3, 6, 15) Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita: nam forinsecus tanto nitore
lapisipse, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido
tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt fidelium populi, ex
quibussanctauniversalis consistit Ecclesia, quorum dilationem per orbem, latitudo
designatparietum: spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam,
longitudo. Vel certe altitudo parietis quae ex ordinibus lapidum super
invicem positisconstat praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi super
fundamentum Christumomnes aedificati, sibi invicem in ordine, per temporum curricula
succedunt, sesequeinvicem portantes, legem Christi, quae est charitas,
adimplent. Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur magistris, rursum
ipsi alioserudiunt, quasi super invicem positis ordinibus, quique lapidum vivorum
in
domo Dei,sic ab aliis fixa constantia portantur: ut ad portandos alios et ipsi
sufficiant,usque ad ultimos qui in fine mundi nascituri sunt justos, quiquasi in summo
domus Deicacumine locati, docentur quidem et portantur ab aliis. Sed quos
doceant, quorumve fragilitatem tolerent, ipsi non habent. Qui videlicet
parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore virtutum
redundant. Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra docuimus)
typice denuntiat:ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem
perfectionemvenitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a
pavimento domus, usque ad summitatem parietum, etusque ad laquearia: cum electi a
primis fidei rudimentis, usque ad perfectionem bonaeactionis, et usque ad ingressum
patriae coelestis, a bonis insudare non desistuntoperibus cum a primis justis usque
ad
ultimos in consummationesaeculi, omnesvirtutibus student, quarum merito vere valeant
protestari, quia
Christi bonus odor sumus Deo in omni loco.
(
Ch2, 2)
Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
(
Ch2, 2) Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur, ubi
scriptumest:
Stravit quoque pavimentum templi, pretiosissimo marmore decore multo.
(
Ch2, 3, 6) Unde patet quia tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam in
terraposuit, sed primo illud marmore praetexit, ac deinde tabulas marmori superposuit,
actertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur.
Sicut autem latitudo parietis, in altum exsurgens, atque usque ad
laqueariaperveniens,profectus virtutum quibus electi ad regnum coeleste perveniunt,
vel certeipsos electorum choros, sibimet per tempora varia succedentes, significant:
itaaequalitas pavimenti concorditer eorumdem humilitatem, qua in temporali vita
adhucpositi, socialiter invicem charitate dictante conversantur, non
immeritodemonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore
stratum decore multo. Idemque marmor in hoc tabulis tectum abiegnis, quia
nimirum vita justorum primofidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
spiritualium virtutum latitudineadornanda est in opere: alioquin quid utilitatis
habebat decus marmoris pretiosissimilignorum tabulis obtectum, si non mysticum aliquid
tacite signabat? hoc est bonorumamplitudinem operum, fortitudinefidei intemeratae
suffulciendam docebat. Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu
durabile, mentem electorum infimaquaeque desideria spernentem, et coelestium
contemplationi semper intentam, virtutequoque patientiae singulariter excellentem,
non
incongrue demonstrat. Auri autem laminae marmori ac tabulis abiegnis
superpositae, ipsa est latitudocharitatis, de corde puro, et conscientia bona, et
fide
non ficta
(voir:
1Ti, 1)
, quae, sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximiorvirtutibus in templo Dei singulari luce refulget.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus,
(
R3, 6, 15) etc. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Nam
forinsecus tanto nitore lapis ille, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si
calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos,
parietes templi sunt fidelium populi, ex quibus sancta universalis
consistit Ecclesia, quorum dilatationem per orbem latitudo designat
parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam altitudo.
Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super
invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae significat, ubi
electi, super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in
ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes,
legem Christi, quae est charitas, adimplent
(voir:
Ga, 6)
. Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur
magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super invicem positis
ordinibus quique lapidum virorum in domo Dei, sic ab aliis fixa
constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant usque ad
ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt, justos. Qui quasi
in summo domus Dei cacumine locati docentur quidem et portantur ab
aliis, sed quos doceant quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent.
Qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis
operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant.
Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra Dominus)
typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum
quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat.
Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad
summitatem parietum, usque ad laquearia, cum electi a primis fidei
rudimentis, usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum
patriae coelestis, bonis insudare non desistunt operibus, cum a primis
justis usque ad ultimos in consummatione saeculi, omnes virtutibus
student, quarum merito jure valeant protestari quia
Christi bonus odor sumus Deo
(
2Co, 2) in omni loco.
Liber 3, Caput 6
Et texit pavimentum tabulis abiegnis.
(
R3, 6, 15) Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur
ubi scriptum est:
Stravit quoque pavimentum pretiosissimo marmore decore
multo.
(
Ch2, 3) Unde patet quod tabulas abiegnas, quibus pavimentum texerat,
nequaquam in terra posuit; sed primum illud marmore praetexit, ac deinde
tabulas marmori superposuit, ac tertium his duobus auri vestitum
superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem altitudo
parietis in altum exsurgens atque usque ad laquearia perveniens,
profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel
certe ipsos electorum choros sibimet per tempora variantia succedentes
significat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua
in temporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante
conversantur, non immerito demonstrat.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 12
Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum
laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9).
Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab
inferioriparte trabibus affiguntur clavis.
Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna
nimirumhabebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a
pavimento, secundapost cubitos sexaginta contra summitatem porticorum,
tertia post cubitos centumviginti in summitate totius domus.
Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta
Ecclesiajustos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in
exemploproposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis
intercessionibus etexhortationibus animos infirmorum, ne in
tentationibus deficiant,protegunt.
Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur.
Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris
jucundi,aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens;
quae perfectisquibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia,
fama virtutum eximia,prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad
revincendos confutandosque eos quiveritati resistunt, constantissima,
qui et in hac vita et in futura singulariprae caeteris sanctis eminentia
fulgent.
Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum
altitudinis
(
R3, 6, 10).
Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo,
quamquisque aedificaret:
Cum aedificaveris
, inquiens,
domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur
sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps
ruente
(
Dt, 22, 8); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in
extremo murorum, vicecancellorum erat erectum, ne quis ad superiora
conscendens, dum ad terminumtecti perveniret, incaute progrediendo
dilaberetur ad ima.
Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos
coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem.
Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae
ponuntur,vulgus luricularum nomen indidit.
Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata.
Ubi cum dictum est,
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi
(
R3, 6, 5); continuosubjunctum est,
Et fecit latera in circuitu
(
R3, 6, 5).
In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia
designata,quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro
ad superioranitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam
sensus etiam hunclocum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in
hac vita inter crebravel hostis impacata tentamenta, vel nostrae
fragilitatis obstacula, crebro,immo continuo supernae pietatis munere,
ne corruamus defendimur.
In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus,
insinuat,tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra
peccare, necpossimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis
adversarii metuafficiamur.
De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit
ipseDominus loquens de populo suo:
Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in
tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum
(
Ps, 90, 15).
De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur,
diciteidem civitati propheta,
Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion;
quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis
in te; qui posuit fines tuos pacem
(
Ps, 147, 1,
Ps, 147, 2 et
Ps, 147, 3).
Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum
esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia
claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil
olfactus, nihilgustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum
Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam
nos ipsos
(voir:
Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis
(
R3, 6, 10).
Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est,
tabulatumquod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema,
quae praediximus,laquearia subter erant affixa.
Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec
tabernaculum, sederat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto
domus aedificantibusfacere moris est, quia ad sedendum videlicet vel
deambulandum aptaconstruuntur.
Unde dicit in Evangelio Dominus:
Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis
(
Lc, 12, 3).
Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator
velassistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat.
De quo et in Proverbiis Salomon:
Melius est
, inquit,
habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa
in domo communi
(
Pv, 21, 9 et
Pv, 25, 24):quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma.
Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima
postcubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post
sexaginta: planaenim et ipsorum facta erant tecta.
Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta
desuper,non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae
earum quae erantnumero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et
longitudine, vicenos autem inaltitudine haberent.
De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed
quosint ordine dispositae, plenius explicat Josephus.
Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et
laquearia,designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et
singularisanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes.
De quorum uno dicitur,
Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista
(
Mt, 11, 11).
Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius
angelus ait,
Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute
Eliae
(
Lc, 1, 17).
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus
(
R3, 6, 15).
Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore
lapisipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido
tecta.
Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex
quibussancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per
orbem latitudodesignat parietum, spem vero et intentionem omnem ad
coelestia erectam,altitudo.
Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem
positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super
fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per
temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi,
quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus
erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem
positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa
constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad
ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt,justos, qui quasi in summo Dei
domus cacumine locati docentur, et portantur abaliis, sed quos doceant,
quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes
intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore
virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines,ut supra
docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem
virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito
designat.
Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem
parietum,et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis
usque adperfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae
coelestis bonisinsudare non desistunt operibus, cum a primis justis
usque ad ultimos inconsummatione saeculi omnes virtutibus student,
quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo
in omni loco.
Et texit pavimentum tabulatis abiegnis
(
R3, 6, 15).
Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat,
ubiscriptum est:
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore
stratum decore multo
(
Ch2, 3, 6).
Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam
interra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas
superposuit,ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in
sequentibuslegitur.
Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad
laqueariaperveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum
coeleste perveniunt,vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora
variantia succedentessignificat, ita aequalitas pavimenti concordem
eorumdem humilitatem, qua intemporali adhuc vita positi socialiter
invicem charitate dictante conversantur,non immerito demonstrat.
Quod videlicet
pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore
multo
(
Ch2, 3, 6), idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum
vitajustorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
virtutumspiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid
utilitatis habetdecor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus,
si non mysticum aliquidtacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum
fortitudine fidei intemerataesuffulciendam esse docebat? Abies vero
propter altitudinem sui et roburdurabile mentem electorum infima quaeque
desideria spernentem, et coelestisemper contemplationi intentam, virtute
quoque patientiae singulariterexcellentem, non incongrue
demonstrat.
Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae,
ipsaest latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide
non ficta:quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximior virtutibusin templo Dei singulari luce refulget.
Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent
cordeservanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens,
Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam,
sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus
aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos
facite
(
Col, 3, 12 et
Col, 3, 13); repente velut desuperaddendo aureo velamine adjunxit,
Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum
perfectionis
(
Col, 3, 14).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus