Liber Secundus Paralipomenon

Caput 3

v. 1 : Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri eius, in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusaei.

v. 2 : Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.

v. 3 : Et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

v. 4 : Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

v. 5 : Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

v. 6 : Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

v. 7 : Porro aurum erat probatissimum, de cuius laminis texit domum, et trabes eius, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus.

v. 8 : Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

v. 9 : Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque texit auro.

v. 10 : Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.

v. 11 : Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

v. 12 : Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala eius altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.

v. 13 : Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.

v. 14 : Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.

v. 15 : Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.

v. 16 : Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.

v. 17 : Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quae a dextris erat, vocavit Iachin: et quae ad laevam, Booz.