V. 10 :
Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit
domum lignis cedrinis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus
per circuitum templi et oraculi.
(
R3, 6, 5) Continuo subjunctum est,
Et fecit latera in circuitu,
(
R3, 6, 5) in quibus nimirum lateribus intelligimus divina esse praesidia designata,
quaenos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora
nitentes,quotidie ne deficiamus adjuvant. Bene autem hoc supremum tabulatum
in tecto domus Domini quinque cubitis altum essememoratur, quia nimirum ita nos in
illa patria divinaepraesentiae claritas adimplet,ut nihil aliud visus noster, nihil
auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactusdulce habeat, nisi diligere Dominum
Deum nostrum ex toto corde, tota anima, totavirtute diligere et proximum tanquam
nosmetipsos
(voir:
Mt, 21 et
Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis.
(
R3, 6, 10)Supremum ipsum domus tectum dicitur, id est, tabulatum illud, quod
supremistrabibus superpositum erat. Non enim habebat templum culmen in
superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erataequale quomodo omnibus in Palaestina
et
Aegypto domus aedificantibus facere morisest. Idipsum autem hoc tabulatum,
quo operta est domus, quod et laquearia designat, idest, eximios quosquein
resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate, ad ipsumvirtutis apicem
pervenientes: de quorum uno dicitur:
Inter natos mulierum, non surrexit major Joanne Baptista;
(
Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] cujus hic compar est magnitudinis si scire vis, audi quid Patri ipsius
angelusait:
Et ipse praecedet ante Dominum, in spiritu et virtute Eliae.
(
Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis.
(
R3, 6, 10) Loriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum
erant factae, ne quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima:
quod in omni domo quam quisque aedificaret Moyses fieri praecepit:
Cum aedificaveris inquiens, domum novam, facies murum tecti
per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus
labente alio et in praeceps ruente.
(
Dt, 22) Haec autem tabulata sive oriculae supra sunt latera vocata, ubi
cum dictum esset:
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi
(
R3, 6, 5), continuo subjectum est:
Et fecit latera in circuitu
(
R3, 6, 5). In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia
designata: quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro
ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus, adjuvant. Bene
autem in hoc supremo tabulato, in tecto domus Domini, quinque cubitos
altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae
praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil
auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactus dulce habeat, nisi
diligere Dominum Deum nostrum, ex toto corde, tota anima, tota virtute,
diligere et proximum tanquam nosmetipsos
(voir:
Dt, 6)
.
Liber 3, Caput 6
Et operuit domum lignis cedrinis.
(
R3, 6, 10) Hic supremum ipsum domus tectum dicit, id est, tabulatum illud
quod supremis trabibus superpositum erat. Non enim habebat
tem plumculmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat
aequale, quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus
facere moris est. Id ipsum autem hoc tabulatum, quo operta
est domus, laquearia designat, id est, eximios quosque in resurrectionis
gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem
pervenientes. De quorum una voce dicitur:
Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista.
(
Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid Patri ipsius
angelus ait:
Et ipse praecedet ante Dominum in Spiritu et virtute
Eliae.
(
Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 13
Texit quoque domum laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9).
Quod dicitur:
Texit quoque domum laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9); laquearia sunt tabulata, quae supposita trabibus, affiguntur clavis,
decoremque picturae suae solent exspectantibus praemonstrare mirandum.
Terna autem erant in templo laquearia. Prima videlicet habebant triginta
cubitos a pavimento; secunda habebant cubitos sexaginta, contra summitatem
porticuum; tertia habebant cubitos centum et viginti, in summitate totius
domus.
Non enim in Palaestina, sicut nec in Aegypto, culmina in tectis habentur,
sed plana potius tecta domorum, ad sedendum videlicet, vel deambulandum apta
construuntur.
Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur
in tectis.
Talis namque locus aptissimus est, de quo verbum praedicatur, vel
assidentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat.
De quo et in Proverbiis Salomon:
Melius est
, inquit,
habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo
communi
(
Pr, 21, 19 et
Pr, 21, 9); quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma.
Sed et porticus ipsae circa templum terna habebant laquearia.
Prima habebant cubitos a terra viginti, secunda habebant quadraginta, tertia
habebant sexaginta. Plana enim et ipsorum facta erant tecta.
Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper,
non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae earum quae erant
numero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem in
altitudine haberent.
De quibus videlicet porticibus frequens in libro Verborum dierum mentio est.
Sed quo sint ordine dispositae, plenius explicat Josephus.
Quod autem sequitur:
Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis
(
R3, 6, 10); hoc est, quod in Deuteronomio praecepit Moyses:
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne
effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio, et in praeceps
ruente
(
Dt, 22, 8).
Hoc etenim tabulatum in extrema summitate murorum templi vice cancellorum
erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad terminum tecti
perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima.
Quod esse passum regem Ochoziam, in sequentibus invenitur; qui per cancellos
coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus videlicet
tabulatis, vel muris, vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur, vulgus
luricularum nomen indidit.
Quodque subditur:
Et operuit domum lignis cedrinis
(
R3, 6, 10); supremum totius instructurae tegumentum designat, hoc est, tabulatum
quod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema quae praediximus
laquearia subter erant affixa.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 12
Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum
laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9).
Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab
inferioriparte trabibus affiguntur clavis.
Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna
nimirumhabebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a
pavimento, secundapost cubitos sexaginta contra summitatem porticorum,
tertia post cubitos centumviginti in summitate totius domus.
Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta
Ecclesiajustos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in
exemploproposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis
intercessionibus etexhortationibus animos infirmorum, ne in
tentationibus deficiant,protegunt.
Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur.
Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris
jucundi,aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens;
quae perfectisquibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia,
fama virtutum eximia,prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad
revincendos confutandosque eos quiveritati resistunt, constantissima,
qui et in hac vita et in futura singulariprae caeteris sanctis eminentia
fulgent.
Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum
altitudinis
(
R3, 6, 10).
Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo,
quamquisque aedificaret:
Cum aedificaveris
, inquiens,
domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur
sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps
ruente
(
Dt, 22, 8); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in
extremo murorum, vicecancellorum erat erectum, ne quis ad superiora
conscendens, dum ad terminumtecti perveniret, incaute progrediendo
dilaberetur ad ima.
Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos
coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem.
Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae
ponuntur,vulgus luricularum nomen indidit.
Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata.
Ubi cum dictum est,
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi
(
R3, 6, 5); continuosubjunctum est,
Et fecit latera in circuitu
(
R3, 6, 5).
In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia
designata,quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro
ad superioranitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam
sensus etiam hunclocum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in
hac vita inter crebravel hostis impacata tentamenta, vel nostrae
fragilitatis obstacula, crebro,immo continuo supernae pietatis munere,
ne corruamus defendimur.
In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus,
insinuat,tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra
peccare, necpossimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis
adversarii metuafficiamur.
De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit
ipseDominus loquens de populo suo:
Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in
tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum
(
Ps, 90, 15).
De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur,
diciteidem civitati propheta,
Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion;
quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis
in te; qui posuit fines tuos pacem
(
Ps, 147, 1,
Ps, 147, 2 et
Ps, 147, 3).
Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum
esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia
claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil
olfactus, nihilgustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum
Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam
nos ipsos
(voir:
Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis
(
R3, 6, 10).
Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est,
tabulatumquod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema,
quae praediximus,laquearia subter erant affixa.
Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec
tabernaculum, sederat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto
domus aedificantibusfacere moris est, quia ad sedendum videlicet vel
deambulandum aptaconstruuntur.
Unde dicit in Evangelio Dominus:
Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis
(
Lc, 12, 3).
Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator
velassistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat.
De quo et in Proverbiis Salomon:
Melius est
, inquit,
habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa
in domo communi
(
Pv, 21, 9 et
Pv, 25, 24):quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma.
Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima
postcubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post
sexaginta: planaenim et ipsorum facta erant tecta.
Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta
desuper,non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae
earum quae erantnumero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et
longitudine, vicenos autem inaltitudine haberent.
De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed
quosint ordine dispositae, plenius explicat Josephus.
Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et
laquearia,designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et
singularisanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes.
De quorum uno dicitur,
Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista
(
Mt, 11, 11).
Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius
angelus ait,
Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute
Eliae
(
Lc, 1, 17).
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus
(
R3, 6, 15).
Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore
lapisipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido
tecta.
Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex
quibussancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per
orbem latitudodesignat parietum, spem vero et intentionem omnem ad
coelestia erectam,altitudo.
Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem
positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super
fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per
temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi,
quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus
erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem
positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa
constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad
ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt,justos, qui quasi in summo Dei
domus cacumine locati docentur, et portantur abaliis, sed quos doceant,
quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes
intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore
virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines,ut supra
docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem
virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito
designat.
Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem
parietum,et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis
usque adperfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae
coelestis bonisinsudare non desistunt operibus, cum a primis justis
usque ad ultimos inconsummatione saeculi omnes virtutibus student,
quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo
in omni loco.
Et texit pavimentum tabulatis abiegnis
(
R3, 6, 15).
Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat,
ubiscriptum est:
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore
stratum decore multo
(
Ch2, 3, 6).
Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam
interra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas
superposuit,ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in
sequentibuslegitur.
Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad
laqueariaperveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum
coeleste perveniunt,vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora
variantia succedentessignificat, ita aequalitas pavimenti concordem
eorumdem humilitatem, qua intemporali adhuc vita positi socialiter
invicem charitate dictante conversantur,non immerito demonstrat.
Quod videlicet
pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore
multo
(
Ch2, 3, 6), idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum
vitajustorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
virtutumspiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid
utilitatis habetdecor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus,
si non mysticum aliquidtacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum
fortitudine fidei intemerataesuffulciendam esse docebat? Abies vero
propter altitudinem sui et roburdurabile mentem electorum infima quaeque
desideria spernentem, et coelestisemper contemplationi intentam, virtute
quoque patientiae singulariterexcellentem, non incongrue
demonstrat.
Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae,
ipsaest latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide
non ficta:quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximior virtutibusin templo Dei singulari luce refulget.
Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent
cordeservanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens,
Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam,
sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus
aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos
facite
(
Col, 3, 12 et
Col, 3, 13); repente velut desuperaddendo aureo velamine adjunxit,
Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum
perfectionis
(
Col, 3, 14).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus