Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 22 : Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 37. 38. 39. 40. :

    Ligna tegunt abiegna solum, murum tegit intus

    Cedrus, et ex cedro fit laquearis opus

    Ligna videt nemo, sed purum cernitur aurum,

    Quo tegitur laquear, murus et omne solum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et triginta cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) Quod dicitur viginti cubitos altitudinis parietem significat cedrinum, quioraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede exteriori segregabat, sicut et supradiximus. Oraculum vero ubi erat arca habebat vicenos cubitos in longitudine, et latitudineet altitudine, id est, per quadrum: quia in superna illa patria ubi regem in decoresuo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae acfraterna negotia per omniafulgent: quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur: Et operuit illud atque vestivit auro purissimo. ( R3, 6, 20) Quod est aperte dicere, quia superna moenia civitatis gratia charitatisimplevit. Sed et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Altare dicit thymiamatis quod erat ante oraculum. De quo paulo post subinfertur: Sed et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Unde intelligi datur, quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedrovestitum, ac deinde auro coopertum: significat autem typice perfectorum vitamjustorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi, quia desertis infimisdelectationibus de solo regni coelestis ingressu, curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebanturthymiamata,quia tales adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum in se mactare opus habent;sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum odoramenta, per igneminterni amoris in conspectu sui Conditoris offerunt.
  • Liber 3, Caput 6
    • Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur. Sed et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22)Deaurata est quippe porticus ante templum, quia Patres Veteris Testamenti Deo percharitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritumsanctum qui datus est nobis. ( Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas,videtur. Ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum estconscius secretorum, velut arca Testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancta sanctorum ubi erat arca, internam sanctorum vitamin conspectu sui Conditoris et Redemptoris significabat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]: ita coenaculo in alto, eamdem vitam, hoc est in coelis esse, et non in hocmundo designat, dicente Apostolo: Quae sursumsunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. ( Col, 3)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Sed et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Altare dicitur thymiamatis, quod erat ante oraculum, de quo paulo post subinfertur: Sed totum altare oraculi texit auro ( R3, 6, 22). Unde intelligi datur quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi, quia, desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum odoramenta per ignem intimi amoris in conspectu sui conditoris offerunt.
  • Liber 3, Caput 6
    • Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur, sed totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres Veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. ( Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat; sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur (voir: 1Co, 13) ; ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca testamenti, semper aspicitur (voir: 1Jn, 4) . Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui conditoris et redemptoris significat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] ita coenacula in alto eamdem vitam, hoc est, in coelis esse, et non in hoc mundo, designant, dicente Apostolo: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram. ( Col, 3)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Fecitque in templo fenestras obliquas, ( R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, ( R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata ( R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem ( R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, ( R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ( R3, 6, 6) ita scilicet, ut non haererent muris templi, ( R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. ( R3, 6, 9) Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; ( R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento ( R3, 6, 16) sursum fecit ( R3, 6, 16) de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, ( R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, ( R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. ( R3, 6, 17) A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, ( R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, ( R3, 6, 19) id est intra domum, fecerat in interiori parte, ( R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, ( R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, ( R3, 6, 24) id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, ( R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, ( R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, ( R3, 6, 29) scilicet parietibus, cherubim, ( R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ( R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, ( R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, ( R3, 6, 34) id est duas valvas habens; et se invicem tenens, ( R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, ( R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri. ( R3, 6, 36)

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 15
    • Et operuit illud atque vestivit auro purissimo ( R3, 6, 20). Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia charitatisimplevit. Sed et vestivit altare cedro ( R3, 6, 20). Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum. De quo paulo post subinfertur, Et totum altare oraculi texit auro ( R3, 6, 22). Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum, etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressucuram omnem impendunt. Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in conspectu sui Conditorisofferunt. Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi, Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit laminas clavis aureis ( R3, 6, 21). Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad faciemvaleamus. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus eratmedius paries ob oraculi secreta. Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio, velsecretorum quorumque revelatio conceditur. Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est, quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se pollicetur, dicens, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum, et manifestabo ei me ipsum ( Jn, 14, 21). Et iterum, Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam de Patre meo annuntiabo vobis ( Jn, 16, 25). Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem et plenam Dei cognitionem mereamur. Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae necessitatis amorcastus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia, continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus; quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur. Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui carnes meas, a judiciis enim tuis timui (voir: Ps, 118, 120) . Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis, Supra de altari dictum est. Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque auro tecta esseperhibentur. Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras caelare videtur. Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris Testamenti Deoper charitatem placuerunt. Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitasregnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris significat, juxta illudpsalmistae, Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt terrena.