V. 20 :
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis,
et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed
et
altare vestivit cedro.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et triginta cubitos
latitudinis, et viginti cubitos altitudinis.
(
R3, 6, 20) Quod dicitur viginti cubitos altitudinis parietem significat cedrinum,
quioraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede exteriori segregabat, sicut et
supradiximus. Oraculum vero ubi erat arca habebat vicenos cubitos in
longitudine, et latitudineet altitudine, id est, per quadrum: quia in superna illa
patria ubi regem in decoresuo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae
acfraterna negotia per omniafulgent: quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum
dicitur:
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo.
(
R3, 6, 20) Quod est aperte dicere, quia superna moenia civitatis gratia
charitatisimplevit.
Sed et altare vestivit cedro.
(
R3, 6, 20) Altare dicit thymiamatis quod erat ante oraculum. De quo paulo post
subinfertur:
Sed et totum altare oraculi texit auro.
(
R3, 6, 22) Unde intelligi datur, quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et
cedrovestitum, ac deinde auro coopertum: significat autem typice perfectorum
vitamjustorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi, quia desertis
infimisdelectationibus de solo regni coelestis ingressu, curam omnem
impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola
incendebanturthymiamata,quia tales adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum
in
se mactare opus habent;sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum
odoramenta, per igneminterni amoris in conspectu sui Conditoris
offerunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et
viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos
altitudinis,
(
R3, 6, 20) etc. Quod dicit, viginti cubitos altitudinis, parietem
significat cedrinum, qui oraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede
exteriori segregabat, sicut et supradiximus. Oraculum vero,
ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, et latitudine et
altitudine, id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubi Regem
Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae
ac fraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque
verbis astruitur, cum dicitur:
Liber 3, Caput 6
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo.
(
R3, 6, 20) Quod est aperte dicere: quia supernae moenia civitatis, gratia
charitatis implevit.
Liber 3, Caput 6
Sed et altare vestivit cedro.
(
R3, 6, 20) Altare dicitur thymiamatis, quod erat ante oraculum, de quo paulo
post subinfertur:
Sed totum altare oraculi texit auro
(
R3, 6, 22). Unde intelligi datur quod idem altare de lapide quidem fuerit
factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem
typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt
positi, quia, desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis
ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non
carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata, quia tales non
adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus
habent, sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum
odoramenta per ignem intimi amoris in conspectu sui conditoris
offerunt.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Fecitque in templo fenestras obliquas,
(
R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter
claritatem.
Super parietes,
(
R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit
tabulata
(
R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius,
supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent
inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista
tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro.
Trabes autem
(
R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa,
posuit in domo per circuitum,
(
R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen
forinsecus,
(
R3, 6, 6) ita scilicet,
ut non haererent muris templi,
(
R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per
circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant,
in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi
potest ad eumdem modum dispositis.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
(
R3, 6, 9)
Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata.
In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et
pavimentum texit tabulis abiegnis.
Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina;
(
R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in
posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat.
Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina
a pavimento
(
R3, 6, 16) sursum
fecit
(
R3, 6, 16) de parte eadem
domum oraculi in Sanctum sanctorum,
(
R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico
interiorem,
(
R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
(
R3, 6, 17)
A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant;
quod totum dicebatur sancta.
Et juncturas suas,
(
R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur.
Oraculum autem in medio domus,
(
R3, 6, 19) id est intra domum,
fecerat in interiori parte,
(
R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu.
Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos
latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis.
(
R3, 6, 20)
In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo.
Sed, et altare vestivit cedro.
(
R3, 6, 20)
Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta
sanctorum.
Sed, et totum altare oraculi texit auro.
(
R3, 6, 22)
Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum.
Quinque cubitorum ala cherubim una,
(
R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat,
et quinque altera, ut a summitate,
(
R3, 6, 24) id est extremitate,
unius usque ad summitatem alterius,
(
R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini.
Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur.
Posuitque cherubim in medio templi interioris,
(
R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum.
Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una
septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret
extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi.
Et fecit in eis,
(
R3, 6, 29) scilicet parietibus,
cherubim,
(
R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus;
et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit
ostiola duo,
(
R3, 6, 29 et
R3, 6, 31) ut post determinat.
Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus,
(
R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc.
Et utrumque ostium duplex erat,
(
R3, 6, 34) id est duas valvas habens;
et se invicem tenens,
(
R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum
aperiebantur. Et aedificavit atrium interius,
(
R3, 6, 35 et
R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur.
Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno
lignorum cedri.
(
R3, 6, 36)
Auctor incertus
Liber 3, Caput 14
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis
apparere poterat in pariete
(
R3, 6, 18).
Et lapis parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, sanctorum in
Ecclesiavitam omnia designant: sed ea distinctione cum pariter ponuntur,
ut lapidesvivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam
sibimetagglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti,
latitudine variarumvirtutum, secundum donationes sancti Spiritus, in una
eademque fide sibimetalterutrum connexi; auri laminae sint sancti
supereminentem scientiaecharitatem habentes, hi sunt qui fulgore
gratissimo ad invicemcongaudent.
Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est dicens;
Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque
praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur
(
Ga, 5, 6).
Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus sanctionis
odoriferae,aurum transcendentis omnia dilectionis; vestiturque lapideus
paries tabuliscedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne
sine operibus otiosajudicetur aut mortua.
Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum
est Dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcisus
inpraeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non
incongrueparietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore
stratum, eorumqui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere;
tabulae verocedrinae, sive abiegnae, novi Testamenti justos indicare,
qui volentes postDominum venire abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua
quotidie sequunturillum
(voir:
Lc, 9)
.
Et quoniam utriusque temporis justos communis manet supernae
gloriaretributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia est species
aurearum laminarum.
Econtrario debet videri quae supra diximus.
Porticus quae erat ante templum, antiquorum fidelium debet figuram
gestare;ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae
tempus, in mundumvenerunt.
Porro domus interior regni coelestis gaudia, quae utrisque justis
danturfigurabat.
Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulas
cedrinasnovum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum
iidem parietestempli, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis
sanctorum pari fuerintmodo de lapidibus et lignis et auro
compacti.
Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio
figurarum.
Sed hoc dicendum, quod fuerunt in lege et ante scriptam legem plurimi,
quilegaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non
furtumfacientes, non falsum testimonium loquentes, honorantes patrem et
matrem, etdiligentes proximos sicut se ipsos.
Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant.
Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et
assumptacruce sua sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit,
Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere
evangelicam,quid nisi ante ingressum tabulata cedrina in porticu
fulgebant? Quos utrosquequia idem regnum coeleste communiter in
mansionibus discretis recepit, quasiporticus templi post lapidem et
cedrum intrinsecus est auro cooperta.
Sunt hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae
supracommemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam
veniremereantur.
Sunt alii ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus,
memorespromissi illius quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed
et specialempraedixit honorem esse tribuendum,
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in
regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis
suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim
tribus Israel
(
Mt, 19, 28).
Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad
cedrinaspertinent tabulas.
Et quia utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas
quibusdecorentur, exspectant, sunt in abditis templi lapides pretiosi,
sunt tabulaeligni aromatici, utraque auro cooperta: quia et illi, qui in
lege Dominiimmaculati ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte
susceperant, pariteraeterna vita perfruuntur.
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini
(
R3, 6, 19).
Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior
domussecreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo
solo foeduspacis apud Patrem habemus, designaret; qui post
resurrectionem suam ascendensin coelum, carnem, quam assumpsit ex
Virgine, in Patris dexteram locavit.
Porro oraculum habebat viginti cubitos in longitudine, et
viginti cubitos in latitudine, et viginti cubitos in
altitudine
(
R3, 6, 20).
Quod dicitur viginti cubitos in altitudine, parietem significat
cedrinum, quioraculum, id est, sancta sanctorum, ab aede exteriore
segregaret, sicut etsupra diximus.
Oraculum ergo ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine,
etlatitudine, et altitudine id est, per quadrum, quia in superna illa
patria, ubiRegem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola
charitatis divinae acfraternae gratia per omnia fulget.
Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur.
Liber 3, Caput 15
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo
(
R3, 6, 20).
Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia
charitatisimplevit.
Sed et vestivit altare cedro
(
R3, 6, 20).
Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum.
De quo paulo post subinfertur,
Et totum altare oraculi texit auro
(
R3, 6, 22).
Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum,
etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum.
Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo
suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni
coelestis ingressucuram omnem impendunt.
Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola
incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et
illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum
spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in
conspectu sui Conditorisofferunt.
Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex
his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi,
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit
laminas clavis aureis
(
R3, 6, 21).
Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad
faciemvaleamus.
Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus
eratmedius paries ob oraculi secreta.
Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio,
velsecretorum quorumque revelatio conceditur.
Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est,
quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa
Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se
pollicetur, dicens,
Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
cum, et manifestabo ei me ipsum
(
Jn, 14, 21).
Et iterum,
Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam
de Patre meo annuntiabo vobis
(
Jn, 16, 25).
Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in
hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum
palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per
quem et plenam Dei cognitionem mereamur.
Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt
multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae
necessitatis amorcastus exhibet.
Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta
charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio
studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia,
continemur.
Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed
et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos
appenderent.
Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum,
etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus
psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus;
quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam
Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli,
quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum
verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et
conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus,
et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum.
Et hi quidem sunt clavi dilectionis.
Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum
adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et
voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus
institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis
edocemur.
Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui
carnes meas, a judiciis enim tuis timui
(voir:
Ps, 118, 120)
.
Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis,
Supra de altari dictum est.
Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus
quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque
auro tecta esseperhibentur.
Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc
saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono
charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras
caelare videtur.
Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris
Testamenti Deoper charitatem placuerunt.
Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in
cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola
charitasregnat.
Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est
charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui
solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper
aspicitur.
Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum
respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca,
aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris
significat, juxta illudpsalmistae,
Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione
hominum
(
Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc
mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt
terrena.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus