V. 18 :
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et iuncturas suas
fabrefactas, et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino
lapis apparere poterat in pariete.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Sed et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas,
juncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes.
(
R3, 6, 18)Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret: quo
nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestiebatur, cum corda justorum solo
bonorumoperum amore nitescunt. Habetque domus in tabulis cedrinis
tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cumiidem electi sese ad invicem pulcherrima
charitatis copula connectuntur: ita ut cuminnumera sitmultitudo fidelium, unum tamen
cor, unam habere animam, pro communis fideiac dilectionis societate, merito
dicantur. Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum
ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus adinvicem fraternitas
sanctacopulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur.
Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti
nequaquamocculto tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus quales sint ipsi,
quid agant,in exemplum vivendi proferunt.
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in
pariete.
(
R3, 6, 18) Et lapides parietis sive pavimenti, et tabulae et aurum, sanctorum in
Ecclesiavitam omnia designant. Sed ea utique distinctione,cum pariter
ponuntur, ut lapides vivi sint sancti,fortitudine fidei in una eademque regula sibimet
agglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae sunt sancti latitudine variarum
virtutum secundumdonationes Spiritus sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum
connexi. Auri laminae sunt sancti supereminentem scientiae charitatem
habentes, hujusquefulgore gratissimo adinvicem congaudentes. Quae tria
beatus Apostolus una sententia complexus est, dicens:
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed
fides quae per dilectionem operatur.
(
Ga, 5) Fidei namque invictae lapis figuram tenuit: cedrus actionis odoriferae:
aurum,transcendentis omne dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis
cedrinis, cumprofessio fidei bonis ornaturoperibus, ne otiosa judicetur esse, aut
mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per
lignum est Dominicaepassionis confirmata: unde et populus ille lapide circumcidebatur
in praeputio, nossigno crucis consecramur in fronte. Possunt non incongrue
parietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimomarmore stratum, eorum qui in
lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum tenere;tabulae vero cedrinae sive abiegnae,
Novi Testamenti justos indicare, qui volentespost Dominum venire, abnegant semetipsos,
et sumpta cruce sua quotidie, sequunturillum. Et quo utriusque temporis
justos communis gloria supernae manet retributionis,lapidibusac lignis pretiosis
tertia est species aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet
videri, quod supra diximus, porticum quae erat ante templum,antiquorum figuram gestare
fidelium: ipsum vero templum, eorum qui post incarnationisDominicae tempus in mundum
venerunt. Porro domum interiorem, regni coelestis gaudia, quae utrisque
justis danturfigurare. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei
populum, tabulata cedrina novum,aureas laminas utriusque in coelis praemia designare:
cum idem parietes templi et inporticu, et in ipso templo, et in Sanctis sanctorum
pari
fuerint modo, de lapidibus etlignis et auro compacti. Multiplex namque est
in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum, quia
fueruntet in lege et ante scriptam legem: plurimi quilegaliter Domino deservirent,
non
occidentes, non fornicantes, non furtum facientes,non falsum testimonium contra
proximum loquentes, honorantes patrem et matrem, etdiligentes proximos sicut seipsos,
hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori
perfectione relictis mundi negotiis, et assumpta crucesua, sequebantur Dominum: quod
Apostolus scribit:
Ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati
sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.
Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis egentes, angustiati, afflicti
quibus dignus non erat mundus.
(
He, 11) Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, non
aliteratque ante ingressum templi, tabulata cedrina in porticu fulgebant.
Quos utrosque quia idem regnum coeleste communiter (quamvis in mansionibusdiscretis)
recipit, quasi porticus templi, post lapides et cedrum, intrinsecus estauro
cooperta. Sunt in hoc tempore perplures qui legalibus contenti praeceptis
(quae supracommemoravimus) sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam venire
mereantur. Sunt alii, qui ad perfectionem non desides, venditis quae habent
omnibus sequunturDominum, memores promissi illius, quod talibus in resurrectione non
solum vitam, sedet specialem praedixit honorem esse tribuendum:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit
Filius hominis in sede majestis suae, sedebitiset vos super sedes duodecim,
judicantes duodecim tribus Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hi ad parietem templi albo de lapide factum, illi figuraliter ad
cedrinapertinent tabulata: utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri
laminasquibus decorentur exspectant. Sunt in aditis lapides pretiosi, sunt
tabulae ligni aromatici, utraque aurocooperta, quia et illi qui in lege Domini
immaculati ambulaverant, et qui gratiamEvangelii perfecte susceperant, pariter aeterna
vita perfruuntur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens
tornaturas suas et juncturas fabrefactas, et caelaturas
eminentes,
(
R3, 6, 18) etc. Diximus de cedro, quod insuperabilem virtutum venustatem
signaret, quo nimirum ligna omnis domus Domini intrinsecus vestiuntur;
cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt.
Habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, et
juncturas fabrefactas, cum iidem electi sese ad invicem pulcherrima
charitatis copula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo
fidelium, unum tamen cor, unam habere animam, pro communis fidei ac
dilectionis societate merito dicantur
(voir:
Ac, 4)
. Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut
unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus
ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum
toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet
caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulta
tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus, quales sint ipsi, quid
agant, in exemplum vivendi proferunt.
Liber 3, Caput 6
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis
apparere poterat in pariete.
(
R3, 6, 18)
Et lapides parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, etc.
Sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant, sed ea utique distinctione,
cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine
fidei in unam eamdemque regulam sibimet agglutinati.
Tabulae cedrinae sive abiegnae, sunt
sancti, latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus
sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum connexi.
Auri laminae sunt sancti, habentes
supereminentem scientiae charitatem, hujusque fulgore gratissimo ad
invicem congaudentes. Quae tria beatus Apostolus una
sententia complexus est, dicens: « Nam in Christo Jesu neque circumcisio
aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem
operatur. » Fidei namque invictae lapis figuram tenuit,
cedrus actionis odoriferae, aurum transcendentis
omnia dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum
professio fidei bonis ornatur operibus, ne otiosa judicetur vel esse
mortua. Verum quia lex in lapide descripta, doctrina vero
Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus
ille lapide circumcidebatur in praeputio, nos signo crucis consecramur
in fronte, possunt non incongrue parietes templi lapidei, sive
pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum, qui in lege fideliter
ac perfecte vixerunt, typum tenere; tabulae vero cedrinae sive abiegnae
Novi Testamenti justos indicare: qui volentes post Dominum venire,
abnegant semetipsos, et, sumpta cruce sua, quotidie sequuntur illum
(voir:
Mt, 16)
. Et quoniam utriusque temporis justos communis gloria
supernae manet retributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia
species est aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet
videri quod supradiximus: porticum, quae erat ante templum, antiquorum
figuram gestare fidelium; ipsum autem templum eorum qui post
Incarnationis Dominicae tempus in mundum venerunt; porro domum
interiorem regni coelestis gaudia, quae utriusque justis dantur,
figurare; nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum,
tabulata cedrina novum, aureas laminas utriusque in coelis praemia
designare, cum iidem parietes templi et in porticu, et in ipso templo,
et in sanctis sanctorum pari fuerint modo.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Fecitque in templo fenestras obliquas,
(
R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter
claritatem.
Super parietes,
(
R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit
tabulata
(
R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius,
supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent
inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista
tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro.
Trabes autem
(
R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa,
posuit in domo per circuitum,
(
R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen
forinsecus,
(
R3, 6, 6) ita scilicet,
ut non haererent muris templi,
(
R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per
circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant,
in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi
potest ad eumdem modum dispositis.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
(
R3, 6, 9)
Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata.
In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et
pavimentum texit tabulis abiegnis.
Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina;
(
R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in
posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat.
Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina
a pavimento
(
R3, 6, 16) sursum
fecit
(
R3, 6, 16) de parte eadem
domum oraculi in Sanctum sanctorum,
(
R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico
interiorem,
(
R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
(
R3, 6, 17)
A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant;
quod totum dicebatur sancta.
Et juncturas suas,
(
R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur.
Oraculum autem in medio domus,
(
R3, 6, 19) id est intra domum,
fecerat in interiori parte,
(
R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu.
Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos
latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis.
(
R3, 6, 20)
In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo.
Sed, et altare vestivit cedro.
(
R3, 6, 20)
Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta
sanctorum.
Sed, et totum altare oraculi texit auro.
(
R3, 6, 22)
Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum.
Quinque cubitorum ala cherubim una,
(
R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat,
et quinque altera, ut a summitate,
(
R3, 6, 24) id est extremitate,
unius usque ad summitatem alterius,
(
R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini.
Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur.
Posuitque cherubim in medio templi interioris,
(
R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum.
Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una
septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret
extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi.
Et fecit in eis,
(
R3, 6, 29) scilicet parietibus,
cherubim,
(
R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus;
et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit
ostiola duo,
(
R3, 6, 29 et
R3, 6, 31) ut post determinat.
Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus,
(
R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc.
Et utrumque ostium duplex erat,
(
R3, 6, 34) id est duas valvas habens;
et se invicem tenens,
(
R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum
aperiebantur. Et aedificavit atrium interius,
(
R3, 6, 35 et
R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur.
Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno
lignorum cedri.
(
R3, 6, 36)
Auctor incertus
Liber 3, Caput 13
Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem
templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et
fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
(
R3, 6, 16).
Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis
ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est,
sanctasanctorum.
Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant,
apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad
laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa,
ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in
sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata
apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et
cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus.
In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et
Apostoloexponente, luce clarior est.
Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum
officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes
piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus.
Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa
estpromissa nobis vita in coelis.
Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in
praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum
solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur,
Intra in gaudium Domini tui
(
Mt, 25, 21).
Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius
ingressumperducimur.
Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt
claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum
Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare
liceat,pulsamus.
Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam
tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum,
eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata
praemittamus.
Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter
mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim
vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria,
cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat.
Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus
oraculi
(
R3, 6, 17).
Diximus
ipsum templum pro foribus oraculi
(
R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse.
Unde recte fuit
quadraginta cubitorum
(
R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium
laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et
pacis.
Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad
vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro
qualaboramus, vita perennis.
Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita
certamus.
Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens,
aiebat:
De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu;
ab aquilone et mari
(
Ps, 106, 2 et
Ps, 106, 3).
Decem autem quater ducta quadraginta faciunt.
Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae
quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane
coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam
pervenit.
Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae,
quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur.
Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur
ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est,
aeternaebeatitudinis esse levigandae.
Ubi ii qui nunc
esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur
(
Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum
justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria
tua.
Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut
sitillud Apostoli,
Spe gaudentes, in tribulatione patientes
(
Rm, 12, 12).
In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis
suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post
resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens
de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se
laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam
consolationem; jejunans velutclamabat,
Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate,
et curis hujus vitae
(
Lc, 21, 34).
Manducans autem et bibens, velut clamabat:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad
consummationem saeculi
(
Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21]
.
Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium
vestrum non tolletur a vobis
(voir:
Mt, 28)
; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis
saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes,
quia illic pascentes sursum est cor.
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens
tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas
eminentes
(
R3, 6, 18).
Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo
nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum
solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis
tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad
invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit
multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei
ac dilectionis societate meritodicantur.
Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex
omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem
fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum
orbecomponitur.
Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum
sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris,
quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo
fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et
patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in
Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret,
quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione
declarabat.
Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret,
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi
(
1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui
singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?
Liber 3, Caput 14
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis
apparere poterat in pariete
(
R3, 6, 18).
Et lapis parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, sanctorum in
Ecclesiavitam omnia designant: sed ea distinctione cum pariter ponuntur,
ut lapidesvivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam
sibimetagglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti,
latitudine variarumvirtutum, secundum donationes sancti Spiritus, in una
eademque fide sibimetalterutrum connexi; auri laminae sint sancti
supereminentem scientiaecharitatem habentes, hi sunt qui fulgore
gratissimo ad invicemcongaudent.
Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est dicens;
Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque
praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur
(
Ga, 5, 6).
Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus sanctionis
odoriferae,aurum transcendentis omnia dilectionis; vestiturque lapideus
paries tabuliscedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne
sine operibus otiosajudicetur aut mortua.
Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum
est Dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcisus
inpraeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non
incongrueparietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore
stratum, eorumqui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere;
tabulae verocedrinae, sive abiegnae, novi Testamenti justos indicare,
qui volentes postDominum venire abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua
quotidie sequunturillum
(voir:
Lc, 9)
.
Et quoniam utriusque temporis justos communis manet supernae
gloriaretributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia est species
aurearum laminarum.
Econtrario debet videri quae supra diximus.
Porticus quae erat ante templum, antiquorum fidelium debet figuram
gestare;ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae
tempus, in mundumvenerunt.
Porro domus interior regni coelestis gaudia, quae utrisque justis
danturfigurabat.
Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulas
cedrinasnovum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum
iidem parietestempli, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis
sanctorum pari fuerintmodo de lapidibus et lignis et auro
compacti.
Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio
figurarum.
Sed hoc dicendum, quod fuerunt in lege et ante scriptam legem plurimi,
quilegaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non
furtumfacientes, non falsum testimonium loquentes, honorantes patrem et
matrem, etdiligentes proximos sicut se ipsos.
Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant.
Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et
assumptacruce sua sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit,
Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere
evangelicam,quid nisi ante ingressum tabulata cedrina in porticu
fulgebant? Quos utrosquequia idem regnum coeleste communiter in
mansionibus discretis recepit, quasiporticus templi post lapidem et
cedrum intrinsecus est auro cooperta.
Sunt hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae
supracommemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam
veniremereantur.
Sunt alii ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus,
memorespromissi illius quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed
et specialempraedixit honorem esse tribuendum,
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in
regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis
suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim
tribus Israel
(
Mt, 19, 28).
Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad
cedrinaspertinent tabulas.
Et quia utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas
quibusdecorentur, exspectant, sunt in abditis templi lapides pretiosi,
sunt tabulaeligni aromatici, utraque auro cooperta: quia et illi, qui in
lege Dominiimmaculati ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte
susceperant, pariteraeterna vita perfruuntur.
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini
(
R3, 6, 19).
Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior
domussecreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo
solo foeduspacis apud Patrem habemus, designaret; qui post
resurrectionem suam ascendensin coelum, carnem, quam assumpsit ex
Virgine, in Patris dexteram locavit.
Porro oraculum habebat viginti cubitos in longitudine, et
viginti cubitos in latitudine, et viginti cubitos in
altitudine
(
R3, 6, 20).
Quod dicitur viginti cubitos in altitudine, parietem significat
cedrinum, quioraculum, id est, sancta sanctorum, ab aede exteriore
segregaret, sicut etsupra diximus.
Oraculum ergo ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine,
etlatitudine, et altitudine id est, per quadrum, quia in superna illa
patria, ubiRegem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola
charitatis divinae acfraternae gratia per omnia fulget.
Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus