Evangelium Secundum Lucam

Caput 9

v. 1 :Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

v. 2 :Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.

v. 3 :Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

v. 4 :Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

v. 5 :Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

v. 6 :Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

v. 7 :Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur

v. 8 :a quibusdam: Quia Ioannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.

v. 9 :Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum.

v. 10 :Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.

v. 11 :Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

v. 12 :Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

v. 13 :Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

v. 14 :Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

v. 15 :Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

v. 16 :Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

v. 17 :Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

v. 18 :Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae?

v. 19 :At illi responderunt, et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.

v. 20 :Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.

v. 21 :At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,

v. 22 :dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

v. 23 :Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.

v. 24 :Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

v. 25 :Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

v. 26 :Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.

v. 27 :Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

v. 28 :Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret.

v. 29 :Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera: et vestitus eius albus et refulgens.

v. 30 :Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

v. 31 :visi in maiestate: et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem.

v. 32 :Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros qui stabant cum illo.

v. 33 :Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret.

v. 34 :Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

v. 35 :Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

v. 36 :Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.

v. 37 :Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

v. 38 :Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:

v. 39 :et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:

v. 40 :et rogavi discipulos tuos ut eiicerent illum, et non potuerunt.

v. 41 :Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.

v. 42 :Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.

v. 43 :Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.

v. 44 :Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

v. 45 :At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.

v. 46 :Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset.

v. 47 :At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

v. 48 :et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est.

v. 49 :Respondens autem Ioannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.

v. 50 :Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

v. 51 :Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem.

v. 52 :Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

v. 53 :Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem.

v. 54 :Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?

v. 55 :Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cuius spiritus estis.

v. 56 :Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

v. 57 :Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.

v. 58 :Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

v. 59 :Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.

v. 60 :Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.

v. 61 :Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.

v. 62 :Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.