V. 30 :
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Et quia Judaicus populus adhuc sacrificiorum ritus, adhuc et honorem
legalis magisterii, et sublimitatem pontificalis dignitatis habebat,
super sellam Heli sacerdos sedere perhibetur. Quod tamen
Legis magisterium, quia non spiritaliter, sed carnaliter exhibere
poterat, non intra templum, sed ante postes templi sedebat.
Quid est enim templum Domini, nisi spiritalis intelligentia sanctarum
Scripturarum? Postes autem templi sunt Lex et
Prophetia. Unde et in monte Dominus in medio Moysi et Heliae
transfiguratus apparuit
(voir:
Mt, 17, 3 et
Lc, 9, 30)
: quia tunc divinitatis ejus splendor aspicitur, cum non in
occidente littera
(voir:
2Pi, 1)
, sed in spiritalis Legis et prophetiae significatione, ejus
sacramenta requiruntur. Heli ergo sedebat ante postes templi,
id est foris, quia doctores synagogae a spiritali Scripturarum
intelligentia expulsi erant, et tamen in subversione subjecti populi,
auctoritatem habebant magisterii, et dignitatem praelationis.
Anna autem amaro animo flevisse scribitur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)