V. 34 :
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et
ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies
illa:
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 13
Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem
templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et
fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
(
R3, 6, 16).
Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis
ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est,
sanctasanctorum.
Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant,
apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad
laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa,
ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in
sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata
apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et
cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus.
In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et
Apostoloexponente, luce clarior est.
Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum
officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes
piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus.
Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa
estpromissa nobis vita in coelis.
Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in
praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum
solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur,
Intra in gaudium Domini tui
(
Mt, 25, 21).
Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius
ingressumperducimur.
Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt
claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum
Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare
liceat,pulsamus.
Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam
tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum,
eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata
praemittamus.
Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter
mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim
vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria,
cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat.
Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus
oraculi
(
R3, 6, 17).
Diximus
ipsum templum pro foribus oraculi
(
R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse.
Unde recte fuit
quadraginta cubitorum
(
R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium
laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et
pacis.
Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad
vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro
qualaboramus, vita perennis.
Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita
certamus.
Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens,
aiebat:
De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu;
ab aquilone et mari
(
Ps, 106, 2 et
Ps, 106, 3).
Decem autem quater ducta quadraginta faciunt.
Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae
quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane
coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam
pervenit.
Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae,
quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur.
Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur
ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est,
aeternaebeatitudinis esse levigandae.
Ubi ii qui nunc
esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur
(
Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum
justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria
tua.
Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut
sitillud Apostoli,
Spe gaudentes, in tribulatione patientes
(
Rm, 12, 12).
In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis
suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post
resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens
de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se
laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam
consolationem; jejunans velutclamabat,
Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate,
et curis hujus vitae
(
Lc, 21, 34).
Manducans autem et bibens, velut clamabat:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad
consummationem saeculi
(
Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21]
.
Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium
vestrum non tolletur a vobis
(voir:
Mt, 28)
; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis
saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes,
quia illic pascentes sursum est cor.
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens
tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas
eminentes
(
R3, 6, 18).
Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo
nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum
solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis
tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad
invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit
multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei
ac dilectionis societate meritodicantur.
Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex
omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem
fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum
orbecomponitur.
Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum
sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris,
quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo
fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et
patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in
Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret,
quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione
declarabat.
Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret,
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi
(
1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui
singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?
Commentaires
Auctor incertus