V. 27 :
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et
maiestate.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Tunc namque se ei revelavit, cum ei secretum sui consilii de repulsione
reprobi praedicatoris aperuit. Quod profecto juxta verbum
Domini factum asseritur, ut hoc quod non valde superius per virum Dei ad
Heli dictum fuerat, etiam secundum historiam impletum esse sentiatur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum,
et animam meam faciat, et ambulabit coram Christo meo
omnibus diebus
(
S1, 2, 35)
. Et item:
Videbis aemulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel
(
S1, 2, 32)
. Quod si juxta spiritalem intelligentiam perscrutamur,
quomodo addit Dominus ut electis appareat, nisi quia qui electos suos de
contemplatione justitiae suae mirabiliter terret, etiam de ostensione
gloriae ineffabiliter demulcet. Qui enim apparendo justus,
corda sanctorum terrore concutit, ut appareat addit, quando cordi
territo dulcedo refunditur suae pietatis. Hinc est enim quod
Moysi non semper in igne apparuit, sed in igne aliquando, aliquando in
nube. In igne quippe terror judicii est. Unde et
de secundo Redemptoris nostri adventu per Psalmistam dicitur:
Ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas
valida
(
Ps, 49, 3)
. In nube autem protectio miserationis exprimitur, quia
ejusdem protectionis suae blandimentum electis suis promittens Dominus,
ait:
Tunc videbunt Filium hominis venientem in
nube
(
Mc, 13, 26 et
Lc, 21, 27). In igne itaque et nube per deserta
gradientibus Dominus apparet, quia mentes contemplantium se in hac
exsilii peregrinatione, etsi aliquando terret de justitia, pavore
dejectas erigit blandimento protectionis. Dominus itaque
Samueli apparuit, et, ut appareret, addidit, quia qui ab electorum
mentibus in igne terroris aspicitur, in nube etiam dulcedinis
exhibetur. Ignis namque visionem intus viderat, qui nuntiabat
foris, dicens:
Sanctum et terribile nomen ejus
(
Ps, 110, 9) [mauvais référencement: Ps, 110, 10]. In igne item eum visum ostendere cupiens,
ait:
Venite et videte opera Domini, terribilis in consiliis
super filios hominum
(
Ps, 65, 5)
. Sed qui ei in igne apparuit, ut appareret addidit,
quia suavitatem gloriae, et dulcedinis suae, ei etiam de nube
propinavit. Quare et exhilaratus, qui territus fuerat, dixit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te
(
Ps, 30, 20)
. Hinc item additam apparitionem admirans, ait:
Quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde
(
Ps, 72, 1).
Commentaires
Gregorius I (540-604)