V. 32 :
et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex
in
domo tua omnibus diebus
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 138. 139. : Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi
Quis dolor expectet se puerosque suos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Jam quidem sine brachio est, quia qui templum et tabernaculum perdidit,
manum ad oblationem sacrificii veteris non extendit. Et quia
Heli, id est majoribus Synagogae sacerdotibus, loquebatur, non solum
brachium ejus, sed etiam domus ejus se praecidere minatur, ut profecto
universalem ritus veteris destructionem insinuet, et hoc quod novo
tempore jam factum cernimus antiquitus fuisse dispositum
sentiamus. Et brachium itaque ejus, et domus ejus Dominus
praecidit, quia et summos Judaeae pontifices, et minores sacerdotes ab
immolatione veteri penitus amovit. Unde et convenienter
adjungitur: Ut non sit senex in domo tua.
Senes quippe intelligendi sunt sacerdotes, quorum officium, quia
gravitate magnae honestatis impenditur, a religionis pondere nulla
puerili levitate vacuatur. Brachium igitur ejus, et domus
patris ejus ita praecisum est, ut in domo sua senex non sit, quia sic
veteris sacerdotii ritus evanuit, ut omnino nemo remanserit, qui veteri
more immolare jam possit. Nam postquam Redemptor humani
generis pro peccatis nostris novo sacrificii more se obtulit, esse
sacerdos consuetudine antiqua cessavit. Sed qui amissi
sacerdotii damna sustinet, habet tormentum majoris poenae de dolore
invidiae. Quare et subditur:
Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 32).
Liber 2, Caput 4
Tunc namque se ei revelavit, cum ei secretum sui consilii de repulsione
reprobi praedicatoris aperuit. Quod profecto juxta verbum
Domini factum asseritur, ut hoc quod non valde superius per virum Dei ad
Heli dictum fuerat, etiam secundum historiam impletum esse sentiatur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum,
et animam meam faciat, et ambulabit coram Christo meo
omnibus diebus
(
S1, 2, 35)
. Et item:
Videbis aemulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel
(
S1, 2, 32)
. Quod si juxta spiritalem intelligentiam perscrutamur,
quomodo addit Dominus ut electis appareat, nisi quia qui electos suos de
contemplatione justitiae suae mirabiliter terret, etiam de ostensione
gloriae ineffabiliter demulcet. Qui enim apparendo justus,
corda sanctorum terrore concutit, ut appareat addit, quando cordi
territo dulcedo refunditur suae pietatis. Hinc est enim quod
Moysi non semper in igne apparuit, sed in igne aliquando, aliquando in
nube. In igne quippe terror judicii est. Unde et
de secundo Redemptoris nostri adventu per Psalmistam dicitur:
Ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas
valida
(
Ps, 49, 3)
. In nube autem protectio miserationis exprimitur, quia
ejusdem protectionis suae blandimentum electis suis promittens Dominus,
ait:
Tunc videbunt Filium hominis venientem in
nube
(
Mc, 13, 26 et
Lc, 21, 27). In igne itaque et nube per deserta
gradientibus Dominus apparet, quia mentes contemplantium se in hac
exsilii peregrinatione, etsi aliquando terret de justitia, pavore
dejectas erigit blandimento protectionis. Dominus itaque
Samueli apparuit, et, ut appareret, addidit, quia qui ab electorum
mentibus in igne terroris aspicitur, in nube etiam dulcedinis
exhibetur. Ignis namque visionem intus viderat, qui nuntiabat
foris, dicens:
Sanctum et terribile nomen ejus
(
Ps, 110, 9) [mauvais référencement: Ps, 110, 10]. In igne item eum visum ostendere cupiens,
ait:
Venite et videte opera Domini, terribilis in consiliis
super filios hominum
(
Ps, 65, 5)
. Sed qui ei in igne apparuit, ut appareret addidit,
quia suavitatem gloriae, et dulcedinis suae, ei etiam de nube
propinavit. Quare et exhilaratus, qui territus fuerat, dixit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te
(
Ps, 30, 20)
. Hinc item additam apparitionem admirans, ait:
Quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde
(
Ps, 72, 1).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et videbis brachium aemulum tuum.
(
S1, 2, 32) Aemulusdomus Heli Sadoch exstitit, qui ejecto Abiatha r a Salomone
sacerdotiumsuscepit: quanquam de Samuel velint intelligi,sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum
Domini quod locutus est super domum Heli.
(
R3, 2)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec
dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris
tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet
ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod
coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis
honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus
Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus
patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus
diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex
te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem
aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod
venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die
uno morientur ambo
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33 et
S1, 2, 34), etc.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus
patris tui
(
S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii.
Ut non sit
, inquit,
senex in domo tua
(
S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto
Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut
impleretur verbum Domini quod locutus est super domum
Heli.
(
R3, 2, 27)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut
deficiant oculi tui, et tabescat anima tua
(
S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab
altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in
dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate
privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Donec sterilis peperit plurimos,
(
S1, 2, 5) id est septem. Post Samuelem enim tres filios et tres filias [
littera habet duas]: itaque septem. Addunt de uno filiorum
septimum natum; qui est et ejus, ut sint septem.
Videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel.
(
S1, 2, 32)
Videbis in filiis tuis: ipsi enim videbunt post te.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 3
Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei,
cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo
sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est:
Christum
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris
tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse
completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat
a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus
progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea
quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat,
adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero
ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto
significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam
fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et
Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae
desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per
Christumoportebat.
Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse
completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum
altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis,
quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod
et hic commemoratum est,illo dicente propheta:
Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus
tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in
aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed
quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre
dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de
cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait:
Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto
in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi
in sacerdotem
(
S1, 2, 27 et
S1, 2, 28).
Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati
essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe
isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod
jam videmusimpletum.
Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre
nolentiumoculis ingeruntur.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus
tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis
Christum
aemulum tuum in templo, in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32).
Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos
secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt
sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum
magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe
moeroris.
Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod
sequiturpertinet:
Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo
signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe
filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de
filiis Aaron.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit
Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit
Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me,
erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui:
ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel
(voir:
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32)
.
Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in
Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut
Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret
quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret,
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus,
Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt.
Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Nam et illud quod ibi sequitur,
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur.
Quod vero adjungitur:
Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque
ad adventum Christi homines remanserunt.
De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient
(
Rm, 9, 27).
Unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 15).
De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est,
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36).
Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente
primi venerunt et crediderunt.
Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his
quod hic homo Dei locutus est.
Quod vero continuo secutus adjunxit,
Et offert nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit
credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista
testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum.
probatum terrae, purgatum septuplum
(
Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille
sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus.
Cui plebi dicit apostolus Petrus:
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9]
.
In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo
dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 52).
Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 2
Ecce dies venient, et praecidam brachium tuum, et brachium domus
patris tui
(
S1, 2, 31).
Brachium, arcam vocat, et dignitatem sacerdotii.
Ut non sit senex in domo tua
(
S1, 2, 31).
Senem, sacerdotem magnum dicit:
Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 32).
Aemulus domus Eli, Sadoc sacerdos exstitit: qui, ejecto Abiathar a Salomone,
sacerdotium suscepit: sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur
verbum Domini, quod locutus est super domum Eli
(
R3, 2, 27).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut
non sit senex in domo tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis prosperis
Israel,
(
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32) usque dum dicit:
comedam buccellam panis
(
S1, 2, 36) usque ad finem capitis. (Sed Vulgata non nihil distat: habet enim:
Et videbis aemulum tuum in templo,
(
S1, 2, 32) etc.)
Liber 1, Caput 1
Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem
nomen
tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta:
Sic enim
scriptum est.
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omni
Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum,
et
portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel?
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur
in
templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii
Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus
tua, et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit
Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum,
in templo
in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen
non
auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima
tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem
erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur
ambo, et
suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33,
S1, 2, 34 et
S1, 2, 35)
Liber 1, Caput 1
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata
est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel,
quam quae
constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus
progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta
eadem
mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum
proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi;
id scilicet
facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt
postea
sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch
(voir:
S2, 15 et
S2, 15, 24)
, et Abiathar
(voir:
S1, 22, 20 et
S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7]
regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de
sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis
autem fideli
nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum,
nullum
templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis,
quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum
est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens
locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc
autem
dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui
autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo
patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie
caeteri
sequentur, superiora demonstrant ubi ait
(voir:
Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1]
:
Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis
, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem.
(
S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est
ad
sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut
non essent
ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur,
tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur.
Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae,
ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis
prosperis in Israel.
(
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.]
Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem
Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto
orbe
pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit
anima ejus
tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur,
pertinet:
Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem
erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno
morientur ambo.
(
S1, 2, 33 et
S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum
est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem,
non
hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis