V. 13 :
neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer
sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 129. 130. 131. 132. 133. : de culpa filiorum Heli
Porro duo iuuenes, Ophni Phineesque, parentem
Spernunt, sacra Dei nec temerare timent;
Pro quorum culpa dampnatur Heli quia ualde
Impius in pueris per pia uerba fuit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Liber 2, Caput 2
Subaudis erant. Qui namque filii Heli
sunt alii, nisi Israelitae secundum carnem, qui Scripturam sacram
noverant a patribus editam, et tamen quem Scriptura promiserat
nesciebant? Quos nimirum per semetipsam Veritas in Evangelio
increpat, dicens:
Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et
gavisus est
(
Jn, 8, 56). Et item: Si
crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim
ille scripsit
(
Jn, 5, 46). Nescierunt ergo Dominum, qui venientem in
carne nostra Redemptorem spreverunt. Unde per Isaiam
queritur, dicens:
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini
sui; Israel autem me non cognovit
(
Es, 1, 3). Quasi dicat: Et incarnationis meae vias ei
longe ante per prophetas aperui, et tamen id quod promiseram exhibitum
non accepit. Quare et officium sacerdotum ad populum
nesciit. Officium sacerdotale quippe cognosceret, si ad
redemptionem humani generis eum qui a lege et prophetis fuerat promissus
jam venisse praedicaret. In quem profecto quia non solum non
credidit, sed etiam persequendo insanivit, et Dominum nesciit, et ad
populum officium sacerdotum. Cujus tamen malitia minor esset,
si qui prodesse minoribus Redemptoris adventum praedicando noluit,
nocere timuisset. Sequitur ergo, et dicit:
Sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer
sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam
tridentem in manu sua, et mittebat in lebetem, vel
caldarium, aut in ollam, sive in cacabum, et omne quod
levabat fuscinula, tollebat sacerdotibus
(
S1, 2, 13 et
S1, 2, 14).
Liber 2, Caput 2
Adeps quidem interna pinguedo est, in qua nimirum illa devotio mentis
exprimitur, qua electorum mentes conditori suo in perfectiori charitate
copulantur. Qui recte jam cocta carne immolant, quia
assurgere quis ad sublimitatem charitatis non poterit, nisi prius quae
credit amet mysteria incarnatae divinitatis. Humanitatem
quippe Domini Jesu in divinitatem assumptam per sanctum Spiritum
credere, quae immoletur Deo carnem coquere est. Ante igitur
quam adoleretur adeps, puer carnem praeripere studuit in universo
Israele, quia apparitores Synagogae novos Christi confessores putaverunt
evertere prius quam eos omnipotenti Deo charitas perfecta
sociaret. Quod apertius ipsa sacrae historiae verba indicant,
quibus dicitur:
Dum coquerentur carnes
(
S1, 2, 13). Per quae nimirum verba non perfectio
coctionis, sed apparatus innuitur. Sed ordo nefariae hujus
exactionis ostenditur per ea quae sequuntur:
Veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: Da mihi
carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiam a te carnem
coctam, sed crudam
(
S1, 2, 15).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium
sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis
dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat
eam in lebetem, vel in caldariam,
(
S1, 2, 12,
S1, 2, 13 et
S1, 2, 14) et reliqua, usquequo ait,
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant
omnes sacrificio Domini.
(
S1, 2, 17) Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum
moralemintelligentiam, quam solers sapientiumdoctrina ethicam vocat, qualiter multi
perappetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates,
ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarumScripturarum
auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suisdictis
asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero
tempus nonpraevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae
sumenda sunt, praeparari accuratius expeTit. Aliquandoautem qualitatem ciborum,
tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuramrefectionis
excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu
immensi desideriideterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore
Jonathan meruit, qui in gustu mellisconstitutumedendi tempus antecessit. Et
Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carniumpetiit,
quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet)
filiorum Heli culpa suborta est, quodex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more
coctas, vellet de sacrificio et carnesaccipere, sed crudas quaereret, quas accuratius
exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur:
Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et
abundantia aquae,
(
Ez, 7) aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae
vitiomensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam
Esau amisit, quia magno aestu desiderii,vilem cibum, idest lenticulam,
concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam
appetitu anhelaret,indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio
est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores
non sinereatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau,
primatum per lenticulam perdidit, et Elias ineremo virtutem corporis carnes edendo
servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam
esse causamdamnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo
subdidit, etsecundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque
Adae culpa committitur etiam cum abjecta et viliasumuntur. Neque enim Adam
solus, ut a vetito sepomo suspenderet, praeceptum prohibitionisaccepit: nam cum
alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nosquasi per sententiam
vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam
vetitadegustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non
quaeedendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate
deservire studuerit, ad foveam vitiorumgravius prolabitur. Et etiam ab
statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quodvidetur habere
amitTit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, quipropter libidinem
gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cummulieribus et
transgredi facerent populum Domini. Unde non soluma sacerdotio ejecti sunt,
sed etiam morte mulctati. Nam sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat
statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam
solemnem Domino
(
S1, 2, 19). Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et
puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes
animi credentium, qualibus Paulus dicit:
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim
poteratis.
(
1Co, 3) Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et
superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis
operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit,
necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis
operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra
temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est:
Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque
officium sacerdotum ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13). Et paulo post:
Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram
Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini
(
S1, 2, 17). Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert;
« Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines
injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et
alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant,
alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa
venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes,
aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima
differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est,
quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et
quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine
patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia
discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter
scelera populi puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint,
culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus
quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut
bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut
emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et
consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem
interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur,
quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione
ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees,
oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur.
Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura
(voir:
Ex, 6 et
Nb, 25)
: illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli.
Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent.
Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo
et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore
eorum non procedat
(voir:
Ep, 4)
, hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui
obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia
peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi
Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in
verbis Heli:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)