V. 11 :
et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quid est autem quod supra de sola Anna singulariter dicitur:
Abiit mulier in viam suam
(
S1, 1, 18), nunc vero pluraliter:
Surrexerunt mane
(
S1, 1, 19), nisi ut cum viro descendere cognoscatur? Et
quia vir sanctae Ecclesiae Redemptor humani generis est, qui jam ad
coelos ascenderat, cum ipsam Judaeam incredulitatis suae caligine
obrutam relinquebat, quomodo de Anna et de viro suo Helcana intelligi in
Christi et Ecclesiae typo nunc potest quod simul mane surgerent, et in
civitatem suam pariter redirent? Sed quia civitatem Ramatha,
coelestem patriam designare jam diximus, quomodo hoc sanctae Ecclesiae
convenit, quae statim ut a Judaeorum praedicatione cessavit, ad
coelestem patriam non ascendit? Verum quia resurgens a
mortuis Dominus, missis in praedicatione doctoribus loquitur, dicens:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem
saeculi
(
Mt, 28, 20), absurdum non est ut cum eo sancta Ecclesia surgere et reverti
sentiatur. Qui enim electos suos per spiritalem praesentiam
nunquam deserit, et cum stantibus permanet, et cum abeuntibus
recedit. Ramatha vero coelestem patriam designare diximus,
sed quod nihil aliud significare possit non diximus. Quid
ergo aliud hoc in loco significat, nisi adimpletionem prophetiae in
gentium vocatione? Ramatha quippe visio consummata dicitur,
ut jam diximus. Quid vero est gentium jam impleta vocatio,
nisi prophetarum visio consummata? Nam visionem asserebat,
sed non consummatam, qui de futuro adhuc quod viderat pronuntiabat,
dicens:
Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram
te, Domine
(
Ps, 85, 9). Hinc item repromittit, dicens:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71, 15]. Visio igitur consummata recte prophetarum promissio
dicitur, quia nimirum, auctore Deo, juxta eorum oracula, in Redemptorem
humani generis omnes gentes crediderunt. Mane autem cum viro
suo Anna surgere dicitur, quia sancta Ecclesia in exortu interni luminis
ad gentes transiit cum verbo praedicationis. Vel mane surgit,
quod Judaeam in nocte infidelitatis deseruit. Mane etiam
surgit, quia prosperum iter in conversione gentium invenit.
Et coram Domino adoravit, quia in repulsione Synagogae incomprehensibile
judicium venerata est omnipotentis Dei. Adoravit quippe, et
recessit, quia cum a gentis suae praedicatione pro sola Dei omnipotentis
ordinatione recederet, divino judicio per obedientiam obsecuta est quod
penetrare intelligendo non potuit. Adorans autem reversa est,
quia ministerium praedicationis in vocatione gentium adimplere
proposuit, sed tantum ejusdem praedicationis modum in superna
contemplatione quaesivit. Reverti enim praedicatoribus est ad
divinae contemplationis lumen recurrere. Inde quippe lucem
hauriunt, qua et ad venerationem fidelium luceant, et quam loquendo
auditorum suorum mentibus infundant. Hinc namque est quod
praedicator egregius ante ad tertii coeli secreta sustollitur, et sic
terrena disponere perhibetur, et paradisi secreta ingrediens verba
percipit, quae non licet homini loqui
(voir:
2Co, 12, 2)
, ut discernere et loqui utiliter foris possit. Anna
ergo reversa memoratur, quia sancta Ecclesia dum terrena disposuit,
qualiter sint eadem terrena disponenda, in ea ad quam saepe revertitur
Dei contemplatione instruitur. Et tunc demum in domum suam
venit, quia in auditorum devotione collocare se potuit, cum accedendi ad
eos modum sursum revertendo cognovit. Domum namque sanctae
primitivae Ecclesiae gentium devotio exstruxit, quam, dum sibi in eis
condidit, custodiae sollicitudine inhabitavit. Quae videlicet
domus posita in visione consummata describitur, quia non ante condi
potuit quam vocationis ejus praedictum a prophetis tempus
advenit. Sequitur:
Cognovit autem Helcana Annam conjugem suam, et
recordatus est ejus Dominus. Et factum est post
circulum dierum, concepit Anna et peperit
filium.
(
S1, 1, 19 et
S1, 1, 20)
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Liber 4, Caput 5
Et notandum quia psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se
habere prophetae perhibentur, ut electorum praedicatorum forma
videatur. Reprobi namque post se, quae praedicant, habent:
quia dicunt et non faciunt, negligunt bona agere, quae
cognoscunt. Unde et adhuc regi Saul, jam Domini mandata
contemnenti, dicitur:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te
Dominus, ne sis rex.
(
R3, 15, 26) [mauvais référencement: R3, 15, 23]
Hinc per prophetam de Judaeis Dominus queritur, dicens:
Projecerunt me post corpus suum (III Reg. XIV,
9). Sancti ergo doctores, quia iter supernae
conversationis, quod praedicant, continuo incessu boni operis servant,
in eorum typo dicitur, quia prophetae psalterium, tympanum, tibiam, et
citharam ante se descendentes habuerunt. Possunt enim haec
instrumenta ad praedicationem redemptoris referri. Et quia
non valde superius, collem Domini ipsum esse Redemptorem diximus,
organorum convenientiam intueamur. Qui regni aeterni eum
regem nominat, nobis profecto psalterium sonat. Et qui
disciplinam mortificationis nostrae in eo asserit, velut tympanum
ferit. Tibiam sonat, qui mortuum Redemptorem pro salute mundi
denuntiat. Citharam percutit, qui eum a mortuis surrexisse,
et ad coelos ascendisse dicat. Sed ad tantorum organorum
jucunditatem hilarescimus, si ipsum prophetarum gregem insonantem
audiamus. David namque dicit:
A summo coelo egressio ejus, et occursus usque ad
summum.
(
Ps, 18, 7) Hinc item dicit:
Adorabant eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei.
(
Ps, 71, 11) Velut enim psalterium in laudem Redemptoris tenuit,
qui superiorem partem laudis obtinuit, et Redemptoris adventum a summo
coelo praedicavit. Tympanum mortificationis ejus Isaias
tetigit, dicens:
Et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum,
despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem
infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus;
unde nec reputavimus eum.
(
Es, 53, 3) Tibiam mortis ejus item sonans, ait:
Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus
obmutuit.
(
Es, 53, 7) Citharam resurrectionis David increpitans, ait:
Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus,
quia Dominus regnavit a ligno: etenim firmavit orbem terrae, qui
non commovebitur.
(
Ps, 95,
et
) [mauvais référencement: Ps, 95, 10] Citharam ascensionis etiam tangens, dixit:
Regna terrae cantate Deo, qui ascendit super coelos
coelorum ad orientem.
(
Ps, 67, 33 et
Ps, 67, 34) Prophetae ergo de excelso descendunt, quando sancti
praedicatores illa sacramenta nobis annuntiant, quae alta contemplatione
didicere. Et psalterium, tibiam, et citharam dicunt: quia
Redemptorem nostrum aeterni regni Dominum asserunt, et per humanam
conditionem humiliatum, et morte sua mundum redimere, et resurgendo
coelestia reparare. Quae nimirum laudis instrumenta ante se
habent: quia ea, quae dicunt, intelligunt. E contra vero
Caiphas prophetare dicitur
(voir:
Jn, 11)
, et ea quae dixit, ignorare; cum tibiam Dominicae mortis, quam
tetigit, et non ut electus propheta haberet ante se, sed post
se. Bene ergo de electis prophetis subjungitur:
Ipsosque prophetantes.
Quia dum vident quae dicant, velut ante se habent instrumenta, quae
tangant; et dum praedicant, illud proferunt, quod praevidendo
cognoverunt. Saul ergo ad collem Domini venit, quando electus
et rudis praedicator spirituali scientia proficit, et Redemptorem humani
generis non in plano humanitatis, sed in alta divinitatis ejus majestate
cognoscit. Tunc quidem prophetarum choros concinentes audit:
quia omnes Scripturas, quae de ipso sunt, perfecte
intelligit. Qui igitur viros magnas foveas salientes vidit,
qui haedos, et tortas panis, et amphorani vini portantes aspexit, ad
collem Domini pervenit; quando is, qui per electorum exempla profecisse
cognoscitur, ad culmen scientiae sublimatur, et Redemptorem sublimiter
sciens, ineffabiliter diligit, a quo quod item scire de eo appetit,
quasi familiaris amicus possit.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 4
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae
Philistim, usque adterminum Aegypti, offerentium sibi munera, et servientium ei,
cunctis diebus vitae ejus.
(
R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem
praefigurabatidem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu usque ad occasum,
in ditionesua habet, et dominatur (Scriptura teste)
a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
(
Si, 44) Ipsi serviunt omnes populi, et tribus et linguae, offerentes ei scilicet
munerarectae fidei et bonorum operum.
Reges, inquit, Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba
dona adducent.
Et adorabunt eum omnes terrae, omnes gentes servient ei.
(
Ps, 71, 10 et
Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur
cunctis diebus vitae ejus,
(
R3, 4, 21) hoc est in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper, et regni ejus
noneritfinis, ejusque potestas est aeterna, cujus anni non deficient.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 4
Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna terrae
Philisthiim: a flumine usque ad terminum Aegypti offerentium
sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae
ejus.
(
R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem
praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu
usque ad occasum in ditione sua habet, Scriptura teste:
A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrae
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] ipsi servient omnes populi, linguae et tribus, offerentes ei
munera, scilicet rectae fidei et bonorum operum.
Reges
, inquit,
Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona
adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei.
(
Ps, 71, 10 et
Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur:
Cunctis diebus vitae ejus,
(
R3, 4, 21) hoc est, in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper:
ejusque potestas, potestas est aeterna, cujus anni
non deficient, et regni ejus non erit finis.
(
Da, 7,
Ps, 101, 28 et
Lc, 1, 33) [mauvais référencement: Ps, 101 et Lc, 1]
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)