v. 1 : Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
v. 2 : Cantate Domino, et benedicite nomini eius; annuntiate de die in diem salutare eius.
v. 3 : Annuntiate inter gentes gloriam eius; in omnibus populis mirabilia eius.
v. 4 : Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
v. 5 : Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
v. 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu eius; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius.
v. 7 : Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
v. 8 : afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius;
v. 9 : adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra;
v. 10 : dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
v. 11 : Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo eius;
v. 12 : gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
v. 13 : a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.