V. 8 :
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrarum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem.
(
S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod
ipseper Psalmistam postulat, dicens:
Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem,
(
Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur:
Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre
corruptionem.
(
Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus
incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui
rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore
eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare:
Ut sedeat
, inquit,
cum principibus et solium gloriae teneat.
(
S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19]
Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo
superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet
in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit:
Sedet ad dexteram majestatis in excelsis;
(
He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis
nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait:
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5]
Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et
archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis
suae, judicans orbem in aequitate.
(
Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8]
Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim
tribus Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc Isaias dicit:
Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui.
(
Es, 3) Hinc Salomon ait:
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus.
(
Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis,
quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis
contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum
aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit
sine fine, quia regni ejus non erit finis
(voir:
Lc, 1)
. Nam sequitur:
Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare,
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc.
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
(
S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens,
septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit
Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
(
Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est:
A finibus terrae audivimus laudes justi.
(
Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus:
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum .
(
Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur,
super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est:
Sub quo curvantur, qui portant orbem
(
Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est:
Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus,
(
Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae
Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens:
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei.
(
Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in
structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus,
etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione
subinfertur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos
orbem
(
S1, 2, 8). Quia ipse
dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 72].
Domini
, inquit,
sunt cardines terrae
(
S1, 2, 8), hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem
Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus.
Pedes sanctorum suorum servabit
(
S1, 2, 9), hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget.
Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras
exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium;
(
Mt, 22, 13) [mauvais référencement: Mt, 22] ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir
(
S1, 2, 9), hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens
est vir, id est, populus credentium.
Liber 3, Caput 4
Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna terrae
Philisthiim: a flumine usque ad terminum Aegypti offerentium
sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae
ejus.
(
R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem
praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu
usque ad occasum in ditione sua habet, Scriptura teste:
A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrae
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] ipsi servient omnes populi, linguae et tribus, offerentes ei
munera, scilicet rectae fidei et bonorum operum.
Reges
, inquit,
Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona
adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei.
(
Ps, 71, 10 et
Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur:
Cunctis diebus vitae ejus,
(
R3, 4, 21) hoc est, in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper:
ejusque potestas, potestas est aeterna, cujus anni
non deficient, et regni ejus non erit finis.
(
Da, 7,
Ps, 101, 28 et
Lc, 1, 33) [mauvais référencement: Ps, 101 et Lc, 1]
Auctor incertus
Liber 2, Caput 5
Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere
Deodomum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a
rege Salomonefilio ejus postea fabricatum est.
Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam,
quodperferret ad regem.
Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur
domus,neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi
fieret domuscedrina:
Et nunc
, inquit,
haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum
completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis,
suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et
firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et
stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi
in patrem, et ipse erit mihi in filium
(
S2, 7, 8,
S2, 7, 12,
S2, 7, 13 et
S2, 7, 14).
Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum
errat,attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi
domum, quoniamSalomon templum illud nobile struxit; et non
attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum
coram me.
Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus
alienigenis,colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando
sapientem in eamdemidololatriam seductum atque dejectum; et non audeat
existimare Deum vel hocpromisisse mendaciter, vel talem Salomonem
domumque ejus futuram non potuissepraescire.
Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino
nostro,
qui factus est ex semine David secundum carnem
(
Rm, 1, 3), jamvideremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium
aliquem requiramus,sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium
quem loco isto regi Davidpromissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem,
ut eo qui promissus est tantajam manifestatione declarato, adhuc
mirabili caecitate alium se speraredicant.
Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo
quodtemplum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon
quippePacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis
fuit; sedeadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum
Christum Dominum,non exhibebat.
Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta
sint, dumScriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in
eo figuramdelineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi
regnassenarratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est;
in quo tammulta dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino
autem Christoaptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat
quod in illo figuraqualiscumque adumbrata sit, in isto veritas
praesentata; notum est enim quibusterminis regnum conclusum fuerat
Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, utalia taceam:
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae
(
Ps, 71, 8), quod in Christo videmusimpleri.
A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne,
eodemmonstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum
Magistrum, verumetiam Dominum appellaverunt.
Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod
nulliregum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse
ipsum quemprophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur
dicens:
Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum
patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de
ventre tuo, et praeparabo regnum illius
(
S2, 7, 12).
Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi
domum,iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius,
propter id quod praecedit:
Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis,
suscitabo semen tuum post te
(
S2, 7, 12), alius pacificus intelligitur esse promissus, quinon ante, sicut
iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cumenim longo
interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortemregis
David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret
domumDeo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum
aedificaregaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus
Christi:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
(
1Co, 3, 17).
Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est:
Intellectus ipsi Ethan Israelitae
(
Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in
hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est
illud:
Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo
semen tuum
(
Ps, 88, 4 et
Ps, 88, 5), etc.
Illud vero quod dicit:
Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga
virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam
non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie
mea
(
S2, 7, 14 et
S2, 7, 15); non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi
ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae
opus esset humana correptioneservata misericordia divinitus coerceri,
sed in ejus corpore ac membris, quodpopulus ejus est.
Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praeter
mittendum est, ubi ait:
Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo
illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra,
et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab
initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum
Israel
(
S2, 7, 10 et
S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonumquisquis in hoc saeculo et in hac
terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis
Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scripturain umbra futuri
excellenti praedicatione commendat.
Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum
est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum
(voir:
S2, 7, 10)
, continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus
constitui judices super populum meum Israel
(voir:
S2, 7, 11)
.
Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum
illumfuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique
humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per
intervalla temporum,quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et
inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui
quadraginta regnavit annos; nam sub eojudice, qui est appellatus Aoth.
octoginta pacis anni fuerunt.
Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse
credantur,multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum
in tanta quantaille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum
tenuit, ut sollicita nonfuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta
mutabilitate rerum humanarum nullialiquando populo concessa est tanta
securitas, ut hujus vitae hostiles nonformidaret incursus.
Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis,
aeternusest, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit
veraciter populusIsrael; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus
praemii desiderio piaper fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione
ducenda est.
Nuntiante verba haec Nathan ad David:
Ingressus est rex David, et sedit coram Domino
(
S2, 7, 18).
Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu
Domini,sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et
commendatior praesentiaquaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus
sedit, quod non fit recte nisiin conspectu Dei, hoc est, in intimis
cordis? Potest enim sic accipi quoddictum est.
Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret
orantem.
Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis
arbitris,sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus,
convenienter dictumest: Sedit ante Dominum, nisi forte quod
sedens oravit, hoc monet, cumet sanctus Elias hoc fecerit, quando
pluviam orando impetravit.
Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus
constituaturad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem
suam; nam et stantesoramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de
longe stabat
(voir:
Lc, 18, 13)
.
Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus
(voir:
Ac, 20)
.
Et sedentes, ut ecce David et Elias.
Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis:
Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum
meum rigabo
(
Ps, 6, 7): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut
eioccurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem
nonquaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in
mentem quosupplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus,
quocumque modoinvenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut
quaeramus quosecedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit
enim sibi mentisintentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se,
vel quam coeli partem,vel in qua positione corporis membra illud tempus
invenerit.
Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria
in valle Salinarum, caesis centum viginti millia
(
S2, 8, 13) [Vulg., decem et octo mill.].
Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur,
nisiquia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui
de illoprava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus
Deos
falsos, et ipsorum ab eis regem aliquando sapientem, in eamdem idololatriam seductum
atque
dejectum, et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem
Salomonem
domumque ejus futuram, non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere,
nec si non
in Christo Domino nostro, qui factus
(voir:
Rm, 1, 3)
est ex semine David secundum carnem, jam videremus ista compleri, ne vane atque
inaniter hic aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium,
quem
loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui
promissus
est, tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se
dicant.
Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum
aedificavit,
et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine), et in exordio
regni
sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram futuri, praenuntiabat
etiam
ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi
de ipso
ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans, quodam modo
in eo
figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur,
psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam
multa
dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate
conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscunque adumbrata sit;
in isto
ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis:
et
tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam:
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae
(
Ps, 71, 8): quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi
baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum
Magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt: nec ob aliud, vivente adhuc
patre suo David, regnare Salomon coepit, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut
hinc
quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus
patrem
loquitur, dicens:
Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen
tuum post te, qui exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius
(
S2, 7, 12). Quomodo ergo propter quod sequitur:
aedificabit mihi domum
(
S2, 7, 13), iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod procedit:
cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te
(
S2, 7, 12)? Alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post
mortem
David praenuntiatus est suscitandus. Quolibet enim, longo interposito tempore, Jesus
Christus
veniret, procul dubio post mortem David regis, cui sic est promissus, eum venire oportebat,
qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum
aedificare gaudemus: huic enim domui dicit Apostolus, hoc est fidelibus Christi:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
(
1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo octuagesimo octavo, cujus titulus est:
Intellectus ipsi Ethan Israelitae
(
Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc libro Regum positae
sunt, ita et ibi quaedam similia dicuntur, sicut est illud:
Juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum
(
Ps, 88, 4 et
Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit:
Qui, si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum
hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saule, quem amovi
a
facie mea
(
S2, 7, 14 et
S2, 7, 15): non dixit ab eis, sed dixit ab eo. Non enim Christi ipsius, quod est
caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humanibus correptionibus,
servata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus
est.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis