Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 3 : Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post Dominum. ( S1, 7, 2) Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpeLevitica, septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque reindifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς soletutrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quia in priore commate versiculi, additum estviri septuaginta sunt percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne pateretur (voir: Ex, 20) populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascenditad Dominum. Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros, etquinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta Hebraeiintelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur: sicut etde David dicitur . Quia tu unus pro decem millibus computaris. ( S2, 18) Quod dictum est: Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe annus vicesimus, ( S1, 7, 2) et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam, congregatapopuli frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi. Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de haccivitate, et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptumest: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. ( S1, 14, 18) Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia constat (voir: S2, 6) , quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam nonillata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris, etin praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur inJerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim,erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa bellicontingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, deGabaa ad Aiud domumObededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus eratannus, cum adhuc omnis domus Israel quievisset post Dominum, abjectis idolisvidelicet, illi soli serviens. Quod in sequentibus dicitur: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho teste,duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem historicoaffirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et agitaret eum spiritusnequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiaevel plebis ejusnullam, malitiae illius exstitisse complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod arca venit inCariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua die mansit ibimultiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in cujus domum venit arca, pater meus spontaneusinterpretatur. Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit. Qui cum Psalmista dicere potest: Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. ( Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 53] Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de quibusdicitur: Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam. ( Ps, 71, 3) [mauvais référencement: Ps, 71] Montes enim, Augustinoteste, majores animae sunt; colles vero minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos constituitur, ut custodiatarcam Domini, interpretatur collis, vel sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam Domini, adjutoriuminterpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Dominumreferuntur. Unde Apostolus: Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ( 1Co, 3) et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa silvarum, significat sanctamEcclesiam, ex multitudine gentium collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui ab ipso velutdies illuminatisunt. Baalim habentes, sive ascendentes, aut superioresinterpretatur, quem filii Israel projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentiumsignificat, quae projecerunt credentes ex gentibus, post susceptionem arcaeTestamenti. Seu qui vetus Israel est, id est vir videns Deum, aufert a se omnemfacturam malignorum spirituum, hoc enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic servit Deo soli, quia nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial. ( 1Co, 6)