V. 18 :
et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis
Israhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Pugnam Jonathae Saul speculatores aspiciunt, quia summi pontifices, son
solum subditorum facta discutiunt, sed doctrinam praelatorum.
Istos quidem explorant, si bene agant; illos autem an recte
doceant. Saepe conversationem aliorum audiunt, sed ne sint
bene eruditi, pertimescunt. Quid enim est aliud quod quis
abierit, quaeritur, nisi quia qui ad praedicandum mittitur talis esse
debet, ut onus ministerii ei secure imponatur; ut mens mittentis nulla
dubitatione fluctuet quod recte doceat, et doctrinae verba operibus
ostendat. Et quia innumeri sunt Ecclesiarum praesules, a
speculatoribus Jonathas aspicitur, quia summum culmen universalis
Ecclesiae, sic per orbem praedicatores ordinat, ut circa se ministros
habeat, per quos illorum doctrinam discutiat, et opera diligenter
inquirat. Sed qui summi culminis ministerio et legatione
funguntur, in alta vitae et scientiae sede sublimantur. Unde
et bene iidem speculatores in Gabaa Benjamin esse memorantur.
Gabaa quidem Benjamin collis filii dextrae nuncupatur. In
colle quidem filii dextrae sunt, qui jam per sublimem vitam, et per
altam scientiam, ad conformationem videntur pertingere
Redemptoris. Hi nimirum victorum acta de sublimi conspiciunt,
quia bonorum vitam probare, et malos discutere, ex vitae merentur
celsitudine, et summae scientiae perfecta eruditione. Qui
Jonatham non adesse reperiunt, quia lucra praedicationis tunc optima
esse considerant, cum praedicatoris laudabilem personam
probant. Sequitur:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
(
S1, 14, 18)
Liber 5, Caput 4
Cur Achiam sacerdotem Saul applicare arcam praecipit, nisi quia modum
certaminis a speculatoribus audiunt? Quod quidem a summis
sacerdotibus bene spiritualiter agitur, cum ea quae a relatoribus
audiunt non ante dijudicant, quam eorum rationem in consilio internae
meditationis quaerant. Et, quia saepe alienae etiam mentis
consilia sequuntur, Achias arcam applicare jubetur. Arcam
quippe sacerdos habet, qui scientia spirituali mentem vacuam non
habet. Saul ergo arcam applicare Achiam jubet, quando summus
doctor consilium a minoribus suis et eruditis quaerit. Ibi
enim sunt postulanda consilia, ubi spiritualis scientiae gratia
coruscat. Unde et subditur:
Erat enim arca Dei in die illa cum filiis Israel.
(
S1, 14, 18)
Liber 5, Caput 4
Quasi dicat: Hoc applicare praecepit, quod esse cognovit. Ab
irreligiosis quidem religionis consilium, aut sapientiae a stultis
petere, non est consilium accipere, sed praecipitare. Bene
ergo dicitur:
Erat enim ibi arca Dei,
(
S1, 14, 18) quia in rebus dubiis illos debemus consulere, quibus aperte
scimus spiritualia dona non deesse. Sed quaedam sunt quae per
consilium, quaedam vero quae per auxilium meliorantur. Ubi
enim aperta et indubitata necessitas est, illic non est idonea mora
consilii, sed celeritas subventionis. Ambigua quidem, et
obscura melius consulendo peragimus, sed aperta et cognita subveniendo
et festinando sublevamus. Unde et subditur:
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus
exortus est in castris Philistiim, crescebatque paulatim, et
clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem:
Contrahe manum tuam.
Conclamavit Saul, et omnis populus qui cum eo erat, et
venerunt usque ad locum certaminis.
(
S1, 14, 19 et
S1, 14, 20)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post
Dominum.
(
S1, 7, 2) Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpeLevitica,
septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque reindifferenter
accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς soletutrumque transferri. Sed in hoc videtur esse
distantia, quia in priore commate versiculi, additum estviri septuaginta sunt
percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne
pateretur
(voir:
Ex, 20)
populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascenditad Dominum.
Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros,
etquinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta
Hebraeiintelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur:
sicut etde David dicitur .
Quia tu unus pro decem millibus computaris.
(
S2, 18) Quod dictum est:
Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies:
erat quippe annus vicesimus,
(
S1, 7, 2) et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam,
congregatapopuli frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi.
Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de haccivitate,
et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim
scriptumest:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
(
S1, 14, 18) Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia
constat
(voir:
S2, 6)
, quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam
nonillata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris,
etin praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur
inJerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit
arca in Cariathiarim,erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul
causa bellicontingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a
Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in
Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, deGabaa ad
Aiud domumObededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit
eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus eratannus, cum adhuc omnis domus
Israel quievisset post Dominum, abjectis idolisvidelicet, illi soli
serviens. Quod in sequentibus dicitur:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(
S1, 7, 4) Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho
teste,duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem
historicoaffirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus
ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et
agitaret eum spiritusnequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse
erat partem militiaevel plebis ejusnullam, malitiae illius exstitisse
complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod
arca venit inCariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua
die
mansit ibimultiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in
cujus domum venit arca, pater meus spontaneusinterpretatur.
Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit.
Qui cum Psalmista dicere potest:
Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum
est.
(
Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 53] Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de
quibusdicitur:
Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam.
(
Ps, 71, 3) [mauvais référencement: Ps, 71] Montes enim, Augustinoteste, majores animae sunt; colles vero
minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos
constituitur, ut custodiatarcam Domini, interpretatur collis, vel
sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam
Domini, adjutoriuminterpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se,
sed
ad Dominumreferuntur. Unde Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
(
1Co, 3) et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa
silvarum, significat sanctamEcclesiam, ex multitudine gentium
collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui
ab ipso velutdies illuminatisunt. Baalim habentes, sive
ascendentes, aut superioresinterpretatur, quem filii Israel
projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentiumsignificat, quae projecerunt credentes
ex gentibus, post susceptionem arcaeTestamenti. Seu qui vetus Israel est,
id est vir videns Deum, aufert a se omnemfacturam malignorum spirituum, hoc
enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic
servit Deo soli, quia
nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial.
(
1Co, 6)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 7
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim,
multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et
requievit omnis domus Israel post Dominum,
(
S1, 7, 2) etc. Quod dictum est,
quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis
domus Israel post Dominum;
(
Beda, sl) non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret
in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam
congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi.
Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit
elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum
Philisthaeos. Sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
Erat enim ibi arca Dei in die illo cum filiis
Israel.
(
S1, 14, 18) Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, ablatam de
domo Abinabad, in quam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi
quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata
civitatem, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem.
Est ergo sensus memoratae sententiae: Quia ex quo mansit arca
in Cariathiarim, erat annus vicesimus cum eam inde transferri temporibus
Saul causa belli contigerit. Vel certe vicesimus erat annus
cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet
idolis, illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore
praesulatus Samuelis, qui (Josepho teste) quindecim annis completus est,
et primo tempore regni Saul, quod (eodem historico affirmante) viginti
annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat: namque
postmodum cum recessisset a Saulo Spiritus Domini, et agitaret eum
spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum,
necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius
exstitisse complicem.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 4
Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt
dies
(
S1, 7, 2), etc.
Quod dictum est,
quod ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies,
erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post
Dominum
(
S1, 7, 2), non ita intelligendum est, quasi viginti anni, quibus arca maneret in
Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi
frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi.
Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac
civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthaeos.
Sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Domini, erat enim ibi arca Dei
in die illa cum filiis Israel
(
S1, 14, 18).
Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, tulitque eam de domo
Abinadab, in quam illatam esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus
Saulis relata de castris et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo,
regnante David, affertur in Jerusalem.
Est ergo sensus memoratae sententiae quia ex quo
mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus
(
Antiq, 6, 13), cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret.
Vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel requievit post
Dominum, abjectis videlicet idolis illi soli serviens.
Quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste,
duodecim annis completus est; et primo tempore regni Saul, quod, eodem
historiographo affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae
curiosus ignorat.
Namque postmodum cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret eum
spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat
partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius exstitisse
complicem.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 9
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim,
multiplicati sunt dies. Erat quippe jam annus vicesimus, et
requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2).
Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret
inCariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quo eam congregata
frequentiapopuli in Jerusalem adduxit, sint computandi.
Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de
haccivitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic
etenimscriptum est:
Et ait Saul ad Ahaim, Applica arcam Dei
(
S1, 14, 18); erat enim arcaDei in die illa cum filiis Israel.
Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit de domo Aminadab,
inquam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus
Saulis relatade castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde
denuo regnante Davidaffertur in Jerusalem.
Est ergo sensus temeratae sententiae, quia ex quo mansit arca
inCariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus
Saulcausa belli contingeret; vel certe vicesimus annus, cum adhuc omnis
domusIsrael post Dominum requievit, abjectis videlicet idolis illi soli
serviens;quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho
teste duodecimannis completus est, et primo tempore regni Saul, quod
eodem historicoaffirmante viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae
curiosusignorat.
Namque postmodum cum recessisset a Saule Spiritus Domini, et agitaret
eumspiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum,
necesse eratpartem militiae vel plebis ejus nonnullam, malitiae illius
exstitissecomplicem.
Cariathiarim ipsa est quae alio nomine Cariath Baal vocatur, civitas
saltuum,una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda euntibus
ab JerusalemDiospolim milliario nono.
De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem,
sicutscribitur.
Samuel autem post mortem Heli regebat Israel.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus