V. 43 :
dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et
ait
gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce
ego
morior
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 65. 66. : Esuriens Ionathas sumptum mel ab arbore mandit; Ne Saul hunc perimat plebs rogitando facit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Qui sortes mittunt, per visibilium rerum conjecturas latentia saepe
deprehendunt. Sic nimirum Jonas fugiens noscitur
(Jon. I); sic Matthias Apostolus
Apostolica celsitudine dignus invenitur
(voir:
Ac, 1)
. Sortes ergo spirituales ponimus, quando per
exteriora signa operum, ad occultorum notitiam pervenimus.
Sors enim uniuscujusque propria est conversatio. Unde in
Sapientia reprobi dicunt:
Coronemus nos rosis, antequam marcescant; nullum pratum sit
quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa
laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors
nostra.
(
Sg, 2, 8) E contra autem Psalmista precatur, dicens:
Portio mea, Domine, sit in terra viventium.
(
Ps, 141, 6) Quod etiam Paulus denuntians, ait:
Nostra conversatio in coelis est.
(
Ph, 3, 20) Doctor ergo quasi singulorum sortes tenet, dum
uniuscujusque conversationem videt. Et dum culpa noscitur, et
rei persona nescitur, quasi sortes mittit, dum modum facinoris comparat
personae negligentis. Sed et forte culpam deprehendit, dum
quodam signo conjecturae pervenit ad evidentem criminis
veritatem. Negligenter quidem praeeminet, qui commissorum
sibi fidelium nescit et fortitudinem et infirmitatem. Nosse
enim debet fortes subditos, quibus sint virtutibus apti, quibus infirmi
sint vitiis per negligentiam proximi. Nosse debet quae
virtutum devotio istos excitet, quae illorum negligentiam qualitas
vitiorum turbet. Quasi ergo in exterioribus sortes singulorum
tenet, dum praevidet quibus illi possunt vitiis obrui, quibus isti
virtutibus exaltari. Causa igitur cognita, quasi sortibus
signa imprimit, dum patentis culpae notam illius conversationi
ascribimus, qui per negligentiam pronus, et vicinus ad illud facinus
perpetrandum ante fuisse videbatur. Sed conjectura haec
habeatur ad indagandam veritatem, non ad rei inventae certitudinem, quia
illic statim subditum est:
Dixit autem Saul ad Jonatham: Indica mihi quid
feceris.
(
S1, 14, 43)
Liber 5, Caput 4
Quid est enim quod captus interrogatur, nisi quia culpae, quae signis
aut conjecturis deprehensae videntur, feriendae adhuc non
sunt? Quasi enim jam vulnus tenetur, sed adhuc tectum
est. Discooperiatur ergo, ut mederi valeat, et
curari. Cogendus quidem aut admonendus est, ut culpam, quae
jam velut palam cernitur, confiteatur. Dicit ergo:
Indica mihi quid feceris,
(
S1, 14, 43) quia crimen quod apertis quibusdam indiciis noscitur, ante
judicandum non est quam apertissime demonstretur. Et quia
electorum est peccare et resipiscere, culpas perpetrare, et perpetratas
confitendo detegere, sequitur:
Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in
summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis, et
ecce morior.
(
S1, 14, 43)
Liber 5, Caput 4
Quid est quod ait:
Gustans gustavi?
(
S1, 14, 43) Quare non dixit superius: Gustans gustavi
paululum de melle isto; cum dixit:
Vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim
paululum de melle isto?
(
S1, 14, 29) Sed quidam dum peccata confitentur, ea nimirum
quibusdam vocibus minuunt, dum se non ex toto animo commisisse
ostendunt. E contra autem electi viri quando se de minimis
accusant; ea utique non quasi parva, sed quasi magna
pronuntiant. Quid est dicere:
Gustans gustavi,
(
S1, 14, 43) nisi quod foris peccatum exercui, magno concupiscentiae ardore
complevi? Et quid est post peccati confessionem dicere,
Morior,
(
S1, 14, 43) nisi mortem a se poenitendo et confitendo expellere, et expulsam
timere? Quod quidem proprie est electorum, qui peccata sua
deserunt: et tamen haec, quasi non deserta, pertimescunt. Et
quidem puris confessionibus, et austeris poenitentiae cruciatibus
delent, sed quasi non deleta vehementer timent. Sed quid est,
quod ait:
In summitate virgae?
(
S1, 14, 43) nisi quia dum nos confitendo insequimur, proferre
contra nos mendacium non debemus. Peccatum quidem in
confessione prodendum est, sed augmentandum mendacio non est.
Tale quidem debet esse in confessione, quale fuit in opere.
Ut ergo ardor concupiscentiae bene prodatur, dicit:
Gustans gustavi;
(
S1, 14, 43) Et ut qualitas ejus appareat, subditur:
In summitate virgae,
(
S1, 14, 43) quasi dicat: Audacter inflammatus feci, sed hoc feci.
Et quia filius regis confitetur, dicit:
Quae erat in manu mea.
(
S1, 14, 43) Virga Jonathae praedicatoris doctrinam atque
disciplinam signat. Quae in manu tenetur, quando non solum
docet, sed quod docet, operando exercet. Quid est ergo, quod
ait: Quae erat, non, Quae est in manu
mea? nisi quia aestimationem electorum
insinuat, qui etiam cum prava committunt, praedicationis ministerio se
indignos arbitrantur. Dicit ergo:
In summitate virgae, quae erat in manu mea.
(
S1, 14, 43) Quasi dicat: De illo superbiens peccavi, quo peccando
me indignum feci. Erat ergo in manu mea, et non est, quia
etsi aliquando feci quod docui, illud quod operando tenui superbiendo
amisi. Nunc igitur timore perterritus dicit:
Ecce morior.
(
S1, 14, 43) Et quia idem metus aliquando divina inspiratione menti
incutitur, aliquando comminatione doctorum, subditur:
Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat; quia
morte morieris, Jonatha.
(
S1, 14, 44) Sequitur:
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui
fecit salutem magnam in Israel? Hoc nefas
est. Vivit Dominus, si ceciderit capillus de
capite ejus in terram; quia cum Deo operatus est
hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ne
moreretur.
(
S1, 14, 45)
Commentaires
Gregorius I (540-604)