V. 37 :
et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non
respondit ei in die illa
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Oculi praedicatorum sunt intuitus rationis. Qui ergo
arbitrio doctoris committitur, dicere ei recte perhibetur:
Omne quod bonum est in oculis tuis, fac.
(
S1, 14, 36) Quasi dicat: Qui nos de rationis nostrae illuminatione
diffidimus, rationis tuae luci committimus, quod nobis deesse
judicamus. Sed hoc quod dixit Saul:
Irruamus super Philistiim,
(
S1, 14, 36) potest intelligi quia non deliberata protulit, sed hoc dicendo,
an esset super Philistiim irruendum consuluit. Quod autem
populus cito assensum praebuit, hoc quod videmus insinuat, quia nonnulli
intra sanctam Ecclesiam, antequam verba majorum intelligant,
probant. Nam protinus subditur:
Et ait Sacerdos: Accedamus huc ad Dominum.
Et consuluit Saul Dominum, dicens: Num persequar
Philistiim? Et non respondit ei Dominus in die
illa.
(
S1, 14, 36 et
S1, 14, 37)
Liber 5, Caput 4
Quid est quod consulentis regis verba, quae populus laudat, sacerdos ad
Dominum esse deferenda denuntiat, nisi quia obscura et magna negotia,
quae simplices latent, nunquam bene disponuntur, si eorum exitum in
sacrario mentis subtili meditatione non quaerimus? Ad Dominum
quippe accedere, est ejus voluntatem secreta contemplatione
cognoscere. Et bene accessus dicitur, quia ab exterioribus ad
interna tendimus, quando operis nostri exitum in divina voluntate
cognoscere tentamus. Nam qui occulta et intima quaerit, et
exteriora non deserit, ea quae nescit adire non invenit.
Quando ergo a nobis de occultis rebus consilium quaeritur, ad Dominum
accedamus, ut tunc demum quod agendum est proponatur, cum in divina
voluntate cognoscitur. Multa enim videntur bona esse et non
sunt. Pleraque etiam facienda sunt, sed utilius fiunt si
congruo tempori reserventur. Quaedam quoque alii facere
debent, alii vero non debent. Quae nimirum si electus
quilibet in secreto meditationis videre negligit, ea utique recto ordine
non disponit. E contra autem qui discutere ea, vel agere
meditando consuevit, non solum agenda, sed etiam vitanda
cognoscit. Unde et bene dicitur:
Consuluit Saul Dominum, et non respondit ei Dominus in die
illa.
(
S1, 14, 37)
Liber 5, Caput 4
Verbum quidem Saul fuit, ut sic Philistaeos vastaret, ut ex iis virum
non relinqueret. Quod sic etiam intelligi potest; quia ita
volebat Philistaeos perimere, ut eorum nullus ultra movere bella
potuisset. Magna quidem haec dies mentis est, qua sic aeterna
quaeruntur, ut temporalis hostis nullus a caede relinquatur.
Sed quia nulli conceditur sic temporaliter vincere, ut non debeat omni
tempore pugnare, merito dicitur:
Non respondit ei Dominus in die illa.
(
S1, 14, 37) Respondere Dei non solum intimi verbi ejus est, sed
gratiae et muneris. Quando enim benigne concedit quod pie
petitur, respondere perhibetur. Non ergo respondet Dominus in
die illa, quia permittit quidem electis ut vincant, sed de hostibus
quasi viventes deserit, ut cum quibus semper pugnent,
inveniant. Quod tamen si ideo dicitur, quia Jonathae culpa
celatur, magnus timor praelatis incutitur. Filius quidem
peccat, et patri ejus responsionem negat. Unus etiam
deliquisse cognoscitur, sed pro unius culpa insequi hostes suos cuncti
pertimescunt. Quid in hoc facto signatur, nisi quia peccata
subditorum non solum sibi, sed etiam praelatis et secum communiter
viventibus nocent? Quia vero latens haec culpa a rege
discutitur, videamus jam qua sublimitate latentia quaeque
perquirantur. Nam sequitur:
Applicate huc universos angulos populi, et scitote, et
videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
Vivit Dominus salvator Israelis, quia si per Jonatham factum
est, absque retractione
(
S1, 14, 38 et
S1, 14, 39) [Forte legendum retractatione hic et
inf.] morietur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)