Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 28 : respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 65. 66. :

    Esuriens Ionathas sumptum mel ab arbore mandit;

    Ne Saul hunc perimat plebs rogitando facit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quos in hoc loco Jonathas, nisi illos insinuat, qui verbo et opere magni sunt, sed tamen studio circumspectionis magni non sunt? Alta quidem praedicant, fortia exercent, sed in humilitatis circumspectione se non viriliter tenent. Quid est enim, quod virgam tenet in manu, nisi quia disciplina, qua peccare alios prohibet, semetipsum non coercet? Virga quidem qua parvuli solent corripi, sermo correctionis potest apte designari. Praedicatio ergo et opus bonum, virga et manus est. Quid est igitur virgam extendere, et manum ad os cum melle revocare, nisi tam de praedicationis verbo, quam de studio boni operis vani favoris gustum recipere? Sed quia more electorum peccat, non virga, sed extremitate virgae mel levare dicitur. Virgam quippe et manum melle plenam ad os convertunt, qui juxta veritatis vocem: Omnia opera sua faciunt, ub ab hominibus videantur. ( Mt, 23, 5) Dum enim suis laudibus saturantur, mel non ad tenuem gustum habent in summitate virgae, sed vel in tota virga, vel in manu ad plenam refectionem. Tales utique erant, quibus Dominus in Evangelio exprobrat, dicens: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem recipientes? ( Jn, 5, 44) Quid ergo est haec virgae extremitas, nisi quia plerumque et Dominum glorificare in suo opere quidem volunt, et apparere ipsi laudabiles non refugiunt? Merito igitur vocem patris, qua populum adjuravit Jonathas non audisse dicitur, quia Dei, sive ejus praedicatoris verba non audit, qui ea implere negligit. Quid vero est, quod ex gustu mellis illuminati sunt oculi Jonathae, nisi quia qui vani favoris auram recipiunt, ex eodem ad agenda fortia roborantur? Hoc quidem loco non dicuntur aperti oculi, ut clausi fuisse sentiantur, sed ut reparato vigore corporis, ad videndos intelligantur, et ad exstinguendos hostes reparati. Quod nimirum elatis omnino convenit, qui ex eo majora et fortia agunt, quo laudabilia opera sua efferri conspiciunt. Sed saepe minor zelo charitatis accenditur, qui delinquentes magnos viros ad Scripturarum memoriam reducere conatur. Unde et sequitur: (Vers. 28.) Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. ( S1, 14, 28)
  • Liber 5, Caput 4
    • Patrem quippe adjurasse populum, et maledictum protulisse retulit, quia cum minor errantem vult praelatum dirigere, non debet aspere objurgare, sed dulciter atque humiliter ad majorum statuta memoranda reducere. Unde dicit: Jurejurando constrinxit pater tuus populum. ( S1, 14, 28) Ut enim eum dulciter admoneat eum qui jurejurando populum constrinxit, patrem ejus esse asseruit. Quasi enim aliis verbis dicat: Tanto dilectius debes majorum instituta conservare, quanto eorum locum altius videris per successionis dignitatem retinere. Constrictus etiam populus jurejurando patris asseritur, ut non loquentis personae humilitas, sed ostensae auctoritas attendatur: ut si suggerentis ordo despicitur,illius, qui monstratur, celsitudo timeatur. Quem tamen patrem asserit, ut praecepta majorum et timori esse debeant et amori. Dicat ergo: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus qui comederit panem hodie. ( S1, 14, 28) Quod tale est ac si dicat: Eorum te memorem esse volo, quae tua, non mea sunt, quia dum culmen majorum obtines, eorum leges quasi haereditario jure servare debes. Panis vero nomine favor adulantium recte exprimitur, quia mentem vanitati intentam et satiat et confortat, dum hanc ad agenda quae laudari debeant, valentiorem reddit. Quod quidem arrogantibus valde convenire cernitur, qui ad loquendum prolatis laudibus animantur. Et quia arrogans praedicator habet similes sibi subditos laudis cupidos, sequitur: Defecerat autem populus. ( S1, 14, 28)