Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 5 : Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quos in hoc loco Jonathas, nisi illos insinuat, qui verbo et opere magni sunt, sed tamen studio circumspectionis magni non sunt? Alta quidem praedicant, fortia exercent, sed in humilitatis circumspectione se non viriliter tenent. Quid est enim, quod virgam tenet in manu, nisi quia disciplina, qua peccare alios prohibet, semetipsum non coercet? Virga quidem qua parvuli solent corripi, sermo correctionis potest apte designari. Praedicatio ergo et opus bonum, virga et manus est. Quid est igitur virgam extendere, et manum ad os cum melle revocare, nisi tam de praedicationis verbo, quam de studio boni operis vani favoris gustum recipere? Sed quia more electorum peccat, non virga, sed extremitate virgae mel levare dicitur. Virgam quippe et manum melle plenam ad os convertunt, qui juxta veritatis vocem: Omnia opera sua faciunt, ub ab hominibus videantur. ( Mt, 23, 5) Dum enim suis laudibus saturantur, mel non ad tenuem gustum habent in summitate virgae, sed vel in tota virga, vel in manu ad plenam refectionem. Tales utique erant, quibus Dominus in Evangelio exprobrat, dicens: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem recipientes? ( Jn, 5, 44) Quid ergo est haec virgae extremitas, nisi quia plerumque et Dominum glorificare in suo opere quidem volunt, et apparere ipsi laudabiles non refugiunt? Merito igitur vocem patris, qua populum adjuravit Jonathas non audisse dicitur, quia Dei, sive ejus praedicatoris verba non audit, qui ea implere negligit. Quid vero est, quod ex gustu mellis illuminati sunt oculi Jonathae, nisi quia qui vani favoris auram recipiunt, ex eodem ad agenda fortia roborantur? Hoc quidem loco non dicuntur aperti oculi, ut clausi fuisse sentiantur, sed ut reparato vigore corporis, ad videndos intelligantur, et ad exstinguendos hostes reparati. Quod nimirum elatis omnino convenit, qui ex eo majora et fortia agunt, quo laudabilia opera sua efferri conspiciunt. Sed saepe minor zelo charitatis accenditur, qui delinquentes magnos viros ad Scripturarum memoriam reducere conatur. Unde et sequitur: (Vers. 28.) Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. ( S1, 14, 28)