V. 27 :
Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris
dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt
ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
De quibus recte quaeritur, cur dicantur sacerdotes Domini, qui non
valde inferius Belial filii esse referantur? Sed si ad
litteram simpliciter istud de Heli filiis quaeritur, facile respondetur:
quia eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum
sacerdotes ex deorum falsorum nominibus censebantur. Cum ergo
dicuntur sacerdotes Domini, per insignia fidei, a simulacrorum
cultoribus discernuntur. His enim verbis eorum fides, et non
vita praedicatur: quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant
in fide Conditoris. Quod tamen et tempore divinae
incarnationis Judaeae praelatis convenienter adscribitur. Qui
nimirum sacerdotes duo esse referuntur, et hoc ipsum non refertur ad
virtutis laudem, sed ad calliditatis reprehensionem. Unde et
per semetipsum Dominus eis comminatur, dicens:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis
sepulcris dealbatis, quae a foris videntur pulchra, intus sunt
plena ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27).
Liber 2, Caput 2
Notandum vero est quod in officio ipsius sacerdotii tria
denotantur.
Ut ascinderet, inquit, ad altare meum, et
adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram
me. Quid vero in hoc altari, nisi ille lapis
ostenditur, quem patriarcha Jacob in titulum erexit
(voir:
Gn, 28, 18)
? Et quis lapis iste alius nisi ille exprimitur quem
Paulus in laude fidelium praedicat, dicens:
Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,
ipso summo angulari lapide Christo Jesu
(
Ep, 2, 20)
? Pater ergo Heli ideo in sacerdotium electus a Domino
est, ut ad altare ascenderet, quia ordo doctorum veterum ad hoc subjecto
sibi populo praefuit, ut humani generis reparationem in Redemptoris
adventu futuram praedicaret. Et incensum adolevit, quia ei
quem futurum Redemptorem praedicat, per desiderium auditorum corda
conjunxit. Ephod quoque portavit, quia desiderio tantae
exspectationis dignae conversationis ornatum praebuit.
Adoleret utique incensum, et ephod non portaret, si auditorum corda in
desiderium venturi Redemptoris accenderet, a quo ipse foedae
conversationis inaequalitate differret. Et quia omnipotens
Deus veritatem religionis, et non praetextum quaerebat coram se, et non
coram populo, ephod se ei portare praecepisse perhibuit.
Coram Domino quidem ephod portare est de vitae innocentia solius divinae
bonitatis retributionem quaerere. Aperte autem ista contra
Heli per improperium dicuntur. Ad altare quippe non ascendit
qui sacerdotium illud, quod manifestatae veritatis tempore Synagogae
praefuit, eum qui tanta signorum magnitudine Redemptor humani generis
claruit, subjectis plebibus nequaquam praedicavit. Et
incensum Deo non adolevit, quia in persecutionem ejus populum, et non in
amorem concitavit. Ephod etiam coram Domino portare
contempsit, quia nulla religionis veritate resplenduit. Nam
etsi nonnulla honestatis insignia praeferebat ornatus ille vitae, ex
praetextu fallaciae erat, non ex intentione charitatis. Unde
et hoc ipsum in eis Dominus reprehendit, dicens:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia similes estis
sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus speciosa;
intus autem plena sunt ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27)
. Sed cui tam multa et spiritalia praebuit, minus
contulisse videretur, nisi etiam temporalia exhiberet. Unde
et subditur: Et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis
filiorum Israel. Quasi ei aperta
objectione reputet [ Forte repetat], dicens: In
nullo ei defui; spiritualis honoris potestatisque culmina praebui, et ad
temporales usus terrenae abundantiae copiam ministravi. Sed
qui tam rationabiliter collata dona enumerat, audiamus jam
transgressionis ejus audaciam qua instantia discussionis
exquirat. Nam sequitur:
Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea,
quae praecepi ut offerrentur in templo
(
S1, 2, 29)?
Liber 4, Caput 4
Sed dum electi bona praedicatorum laudant, auditorum corda magna luce
irradiant. Coelestis namque illa conversatio boni doctoris,
quam praedicant, dies est. Dicant ergo:
Hodie reperietis eum
(
S1, 9, 13). Eo namque die praedicator invenitur, quando
non est minor vita, quam fama: quando electorum voce laudatur, sed qui
laudes audiunt, omne quod audiunt, in ejus laudabili conversatione
inveniunt, atque cognoscunt. Quo contra Pharisaeos increpans
Dominus, ait:
Vae vobis, Scribae, et Pharisaei, qui similes estis
sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus pulchra,
intus autem plena sunt ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27)
. Hinc iterum vane gloriosos infidelibus comparat,
dicens:
Quomodo potestis credere, gloriam ab hominibus
accipientes
(
Jn, 5, 44)
? In die quidem laudantur, qui ejusmodi sunt, sed eo
die non reperiuntur: quia qui eorum laudes audiunt, quasi candorem
sepulcri a foris aspiciunt; sed cum laudatas virtutes quaerunt, intus
peccatorum noctem quasi tristia atque putentia mortuorum ossa
inveniunt. Dicant ergo, pro significanda vera gloria justi:
Hodie reperietis eum
(
S1, 9, 13): quia cum justi laudantur, in veritate conversationis
habent, quidquid lucidum emicat de eis voce laudis. Et quia
tanti viri festina devotione quaerendi sunt, sequitur:
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi
ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, egrediens
obviam eis, ut ascenderet in excelsum
(
S1, 9, 14).
Commentaires
Gregorius I (540-604)