V. 18 :
Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit
in titulum, fundens oleum desuper.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Notandum vero est quod in officio ipsius sacerdotii tria
denotantur.
Ut ascinderet, inquit, ad altare meum, et
adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram
me. Quid vero in hoc altari, nisi ille lapis
ostenditur, quem patriarcha Jacob in titulum erexit
(voir:
Gn, 28, 18)
? Et quis lapis iste alius nisi ille exprimitur quem
Paulus in laude fidelium praedicat, dicens:
Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,
ipso summo angulari lapide Christo Jesu
(
Ep, 2, 20)
? Pater ergo Heli ideo in sacerdotium electus a Domino
est, ut ad altare ascenderet, quia ordo doctorum veterum ad hoc subjecto
sibi populo praefuit, ut humani generis reparationem in Redemptoris
adventu futuram praedicaret. Et incensum adolevit, quia ei
quem futurum Redemptorem praedicat, per desiderium auditorum corda
conjunxit. Ephod quoque portavit, quia desiderio tantae
exspectationis dignae conversationis ornatum praebuit.
Adoleret utique incensum, et ephod non portaret, si auditorum corda in
desiderium venturi Redemptoris accenderet, a quo ipse foedae
conversationis inaequalitate differret. Et quia omnipotens
Deus veritatem religionis, et non praetextum quaerebat coram se, et non
coram populo, ephod se ei portare praecepisse perhibuit.
Coram Domino quidem ephod portare est de vitae innocentia solius divinae
bonitatis retributionem quaerere. Aperte autem ista contra
Heli per improperium dicuntur. Ad altare quippe non ascendit
qui sacerdotium illud, quod manifestatae veritatis tempore Synagogae
praefuit, eum qui tanta signorum magnitudine Redemptor humani generis
claruit, subjectis plebibus nequaquam praedicavit. Et
incensum Deo non adolevit, quia in persecutionem ejus populum, et non in
amorem concitavit. Ephod etiam coram Domino portare
contempsit, quia nulla religionis veritate resplenduit. Nam
etsi nonnulla honestatis insignia praeferebat ornatus ille vitae, ex
praetextu fallaciae erat, non ex intentione charitatis. Unde
et hoc ipsum in eis Dominus reprehendit, dicens:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia similes estis
sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus speciosa;
intus autem plena sunt ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27)
. Sed cui tam multa et spiritalia praebuit, minus
contulisse videretur, nisi etiam temporalia exhiberet. Unde
et subditur: Et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis
filiorum Israel. Quasi ei aperta
objectione reputet [ Forte repetat], dicens: In
nullo ei defui; spiritualis honoris potestatisque culmina praebui, et ad
temporales usus terrenae abundantiae copiam ministravi. Sed
qui tam rationabiliter collata dona enumerat, audiamus jam
transgressionis ejus audaciam qua instantia discussionis
exquirat. Nam sequitur:
Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea,
quae praecepi ut offerrentur in templo
(
S1, 2, 29)?
Commentaires
Gregorius I (540-604)