Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 16 : Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Sed quia sequitur: Porro Samuel necdum sciebat Dominum, et superius ministrare Domino perhibetur, valde contrarium videtur esse quod dicitur, quia nescire non poterat cui ministrabat. Quis enim ei serviat quem ignorat? Sed profecto per id quod subjunctum est liquet id quod sonat contrarium, qua intelligi convenientia rationis debeat. Neque revelatus ei fuerat sermo Domini. Per quod nimirum datur intelligi quia quem amore et ministerio noverat, sermonis ejus revelatione nesciebat. Nondum enim sic vocantem audierat, quem se cognovisse et devotione ministerii et virtute testabatur amoris. Sed in conversatione fidelium convenienter accipitur; nam plerique sub aliena institutione bene proficiunt, qui novitatis suae tempore omnipotenti Deo ministeria persolvunt, et tamen puritate contemplationis ad internae pulchritudinis ejus speciem non pertingunt. Qui cum subjectionis suae merito etiam donum divinae contemplationis accipiunt, et experientia internae visionis intelligunt quia sic nondum sciebant cui ministrabant. Quod bene Jacob, ad accipiendam conjugem proficiscens, designat, qui post laborem itineris per soporem quietis Dominum vidit, sed a somno evigilans, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ( Gn, 28, 16). Neque enim illic esse Dominum antequam dormiret dubitare poterat, qui esse hunc ubique sentiebat; sed quia tunc eum perfectius didicit, ignorasse se illum perhibuit cum familiarius non agnovit. Via namque qua ad conjugem pergitur intentio devotae obedientiae est, qua fecunditas internae charitatis consequi desideratur. Jacob itaque dormit in via, cum fidelis subjectus, maligni spiritus supplantator, per laborem obedientiae ad quietem suscipitur internae visionis. Qui profecto tunc Dominum se agnovisse fatebitur, quia dum eam ad quam noviter est assumptus internae lucis miratur speciem, quantum ante nescierit experientia revelatae pulchritudinis agnoscit. Fide etenim, velut fama, Deum cognoscimus, amore autem contemplationis is qui fama innotuit nobis velut ex ostensione praesentiae revelatur. Bene autem per obedientiam proficiscens subditus, dum ad contemplationis altitudinem ducitur, dudum ignorasse Dominum perhibetur, quia is quasi ex praesentiae veritate invenitur, qui fama velut incognitus, et non praesentia velut cognitus, ante videbatur.