Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 7
    • Porro ducem illum, super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei. ( R4, 7, 17) Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui habentes clavem scientiae,nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebantprohibuerant. Ad quos ipsa Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, nec alios introeuntes sinitis intrare. ( Mt, 23, 13) [mauvais référencement: Mt, 23] -- Quem conculcavit turba in porta, ( R4, 7, 17) quia inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntiumimpediebat. Unde meritoconculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuasmittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: Si sal evanuerit, ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. ( Mt, 5, 13) [mauvais référencement: Mt, 5]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 8
    • « Ingressi igitur leprosi in castra Syrorum comederunt et biberunt, et aurum atque argentum inde asportaverunt, » cum despecti istius mundi meditationi philosophiae operam dantes, et sensus subtilitatem et locutionis venustatem adquirunt, unde Ecclesiae usibus bene instructi deservire possint; frequenter ergo talibus Dominus et ingenii acumen, et verae sapientiae donum largitur. Qui bene quatuor esse memorantur, ut quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partes veritatem praedicent. Legitur enim in Evangelio quod Dominus cum publicanis et peccatoribus manducaret, et mulier quae erat in civitate peccatrix lacrymis ejus rigaret pedes, et capillis suis tergeret, et unguento ungeret (voir: Lc, 7) . Matthaeum ex publicano apostolum et evangelistam fecit (voir: Mt, 9) ; apparuitque post resurrectionem suam primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa videns nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus ( Mc, 5). Porro ducem illum super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei ( R4, 7, 17). Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui, habentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebant impediverant. Ad quos ipsa Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis introire ( Mt, 23, 13) [mauvais référencement: Mt, 23]. Quem conculcavit turba in porta, inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntium impediebat. Unde merito conculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: Si sal evanuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus ( Mt, 5, 13) [mauvais référencement: Mt, 5].