v. 1 :Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
v. 2 :Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
v. 3 :Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius.
v. 4 :At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes:
v. 5 :diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.
v. 6 :Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:
v. 7 :propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
v. 8 :Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
v. 9 :Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
v. 10 :Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
v. 11 :Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa.
v. 12 :Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
v. 13 :Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
v. 14 :Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
v. 15 :Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
v. 16 :Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
v. 17 :Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem.
v. 18 :Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
v. 19 :Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
v. 20 :Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
v. 21 :(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
v. 22 :Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
v. 23 :et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
v. 24 :Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
v. 25 :Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
v. 26 :Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:
v. 27 :hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
v. 28 :Dico enim vobis: maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
v. 29 :Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis.
v. 30 :Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
v. 31 :Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt?
v. 32 :Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
v. 33 :Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.
v. 34 :Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
v. 35 :Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
v. 36 :Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
v. 37 :Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
v. 38 :et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat.
v. 39 :Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
v. 40 :Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
v. 41 :Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
v. 42 :Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
v. 43 :Respondens Simon dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti.
v. 44 :Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
v. 45 :Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
v. 46 :Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
v. 47 :Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
v. 48 :Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
v. 49 :Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
v. 50 :Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.