Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 39 : Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod implere cornu oleo jubetur? Quid namque fuit austeritas legis, nisi cornu acuitas? Quasi enim cornu percussit, dum peccata non per misericordiam indulsit, sed poenam infligendo vindicavit. Cornu ergo oleo impletur; quia talis Rex ungitur, qui peccata hominum misericorditer dimittat, non per legis austeritatem puniat. Nam Moysi cornu praeferebant, qui de ea quae in adulterio deprehensa fuerat Domino dicebant: Moyses jubet hujusmodi lapidare; tu quid dicis de ea? ( Jn, 8, 5) [mauvais référencement: Jn, 8, 15] Sed qui pleno cornu unctus fuerat, dicit: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. ( Jn, 8, 7) Quasi cornu feriendi ille, assumpserat, qui dicebat: Hic si esset propheta, sciret quae et qualis est haec mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. ( Lc, 7, 39) Sed qui ex plenitudine cornu unctus Jesus fuerat, totum remittebat, dicens: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. ( Lc, 7, 47) Hinc de peccatorum assumptione murmurantibus dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. ( Mt, 9, 13) Cornu ergo pleno ad ungendum David propheta mittitur, quia illum modo doctores praedicant, qui duritiam legis solvit, et omne, quod rigidum praetulit, per gratiae suae fomenta reparavit. An non ungebat eum ille, ad eum ungendum missus, de quo dicitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine? ( Jn, 1, 6 et Jn, 1, 7) [mauvais référencement: Jn, 1, 6] Sed audivimus quomodo missus fuerat, audiamus quomodo ungat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. ( Jn, 1, 29)