V. 7 :
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes
crederent per illum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Sed quid est, quod implere cornu oleo jubetur? Quid namque
fuit austeritas legis, nisi cornu acuitas? Quasi enim cornu
percussit, dum peccata non per misericordiam indulsit, sed poenam
infligendo vindicavit. Cornu ergo oleo impletur; quia talis
Rex ungitur, qui peccata hominum misericorditer dimittat, non per legis
austeritatem puniat. Nam Moysi cornu praeferebant, qui de ea
quae in adulterio deprehensa fuerat Domino dicebant:
Moyses jubet hujusmodi lapidare; tu quid dicis de
ea?
(
Jn, 8, 5) [mauvais référencement: Jn, 8, 15] Sed qui pleno cornu unctus fuerat, dicit:
Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem
mittat.
(
Jn, 8, 7) Quasi cornu feriendi ille, assumpserat, qui dicebat:
Hic si esset propheta, sciret quae et qualis est haec mulier
quae tangit eum, quia peccatrix est.
(
Lc, 7, 39) Sed qui ex plenitudine cornu unctus Jesus fuerat,
totum remittebat, dicens:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit
multum.
(
Lc, 7, 47) Hinc de peccatorum assumptione murmurantibus dicit:
Non veni vocare justos, sed peccatores.
(
Mt, 9, 13) Cornu ergo pleno ad ungendum David propheta mittitur,
quia illum modo doctores praedicant, qui duritiam legis solvit, et omne,
quod rigidum praetulit, per gratiae suae fomenta reparavit.
An non ungebat eum ille, ad eum ungendum missus, de quo dicitur:
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in
testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine?
(
Jn, 1, 6 et
Jn, 1, 7) [mauvais référencement: Jn, 1, 6] Sed audivimus quomodo missus fuerat, audiamus quomodo
ungat:
Ecce,
inquit,
Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
(
Jn, 1, 29)
Commentaires
Gregorius I (540-604)