Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 38 : Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Sed qui noviter venerat, quem quaerebat, invenerat, et ignorabat. Quare et idem Saul ad Samuelem dicit: Indica mihi, oro, ubi est domus Videntis ( S1, 9, 18). Hoc namque proprium magnorum virorum est, ut a minimis difficile cognoscantur. Carne quidem despecti sunt, sed mente sublimes. Foris contemptibiles apparere appetunt, sed agere venerabilia non desistunt. Quia ergo valde proficere per eorum exempla appetunt, eos non solum in exterioribus, sed in intimis admirantur. Vident ergo in eis exterius, quod possit a carnalibus despici, sed et pariter attendunt, quod intus spirituales viri magna admiratione debeant venerari. Quos dum fama sublimes audiunt, in altitudine suae conversationis agnoscere concupiscunt. Secundum historiam ergo Saul Samuelem videbat, et non cognoscebat; ut quod in figura contingebat illis, nobis spiritualia designaret. Nam cum parvuli sumus, quasi videmus perfectos viros, dum eorum virtutes a referentibus audimus; sed quos videmus, non cognoscimus, quia per experientiam scire non possumus, quia hoc, quod auditu percipimus, in cordis oculis tenemus. Quando igitur ab eis conversationis ejus secreta ad imitandum requirimus, eos nimirum quasi de propria domo interrogamus. Domus namque eorum conversatio est. Hanc domum scire volebat discipulus Joannis, quando Dominum interrogavit, dicens: Magister ubi habitas ( Jn, 1, 38)? Qui nimirum, quia ad familiaritatem illius, quasi domesticus perducendus erat, audivit: Veni, et vide. Hanc domum visam Philippus non cognoscebat, cui dicit: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum ( Jn, 14, 9). De Domino etiam scriptum est, quia loquebatur Moysi sicut cum amico suo; sed idem Moyses videns, et non cognoscens, interrogabat, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam ( Ex, 33, 13) . Spiritualis autem conversatio sanctorum, quia nonnisi devotis, ac supplicibus panditur, domum Samuelis Saul indicari sibi similiter deprecatur. Sancti etiam praedicatores cum de se magna audiunt, per humilitatem se dejiciunt, non inflant. Sciunt se petentibus magna, quae imitentur, ostendere; sciunt inter magna, quae ostendunt, magni per jactantiam non apparere. Quare et subditur: Et respondit Samuel Saul dicens: Ego sum Videns. Sed ascende ante me in excelsum hodie, ut comedas mecum, et dimittam te mane ( S1, 9, 19).