V. 18 :
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus
videntis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Hoc namque in sequenti die actum est, quod praecedenti Dominus
repromisit, dicens:
Cras hac eadem hora mittam ad te virum de terra Benjamin,
et unges eum super populum meum Israel
(
S1, 9, 16). Aspicitur ergo in secundo die, qui primo
promittitur: quia praedicatores sanctae Ecclesiae virtutes electorum in
secreta eorum vita perquirunt. Hi enim qui promovendi sunt,
dum bona proferunt, aliquid magnum ex se repromittunt. Primo
igitur die rex promittitur; quia magna electorum opera praedicatores
aspiciunt, et, quasi Domino loquente, intus agnoscunt, quos ordinare
sanctae Ecclesiae rectores volunt. Aspicit ergo Samuel in
sequenti die, quando praedicator eum, qui promovendus est, in magna luce
conversationis videt. Et tunc quidem, quasi indicante Domino,
ordinandum regem cognoscit: quia eum, qui in alta arce sanctitatis
praeeminet, praeferre aliis dignum videt. Et quia qui magni
sunt meritis, parvi sunt per humilitatem, sequitur:
Accessit Saul ad Samuelem in medio
portae. Indica, oro, mihi, inquiens, ubi est
domus Videntis
(
S1, 9, 18).
Liber 4, Caput 4
Sed qui noviter venerat, quem quaerebat, invenerat, et
ignorabat. Quare et idem Saul ad Samuelem dicit:
Indica mihi, oro, ubi est domus Videntis
(
S1, 9, 18). Hoc namque proprium magnorum virorum est,
ut a minimis difficile cognoscantur. Carne quidem despecti
sunt, sed mente sublimes. Foris contemptibiles apparere
appetunt, sed agere venerabilia non desistunt. Quia ergo
valde proficere per eorum exempla appetunt, eos non solum in
exterioribus, sed in intimis admirantur. Vident ergo in eis
exterius, quod possit a carnalibus despici, sed et pariter attendunt,
quod intus spirituales viri magna admiratione debeant
venerari. Quos dum fama sublimes audiunt, in altitudine suae
conversationis agnoscere concupiscunt. Secundum historiam
ergo Saul Samuelem videbat, et non cognoscebat; ut quod in figura
contingebat illis, nobis spiritualia designaret. Nam cum
parvuli sumus, quasi videmus perfectos viros, dum eorum virtutes a
referentibus audimus; sed quos videmus, non cognoscimus, quia per
experientiam scire non possumus, quia hoc, quod auditu percipimus, in
cordis oculis tenemus. Quando igitur ab eis conversationis
ejus secreta ad imitandum requirimus, eos nimirum quasi de propria domo
interrogamus. Domus namque eorum conversatio est.
Hanc domum scire volebat discipulus Joannis, quando Dominum
interrogavit, dicens:
Magister ubi habitas
(
Jn, 1, 38)? Qui nimirum, quia ad familiaritatem illius,
quasi domesticus perducendus erat, audivit: Veni, et
vide. Hanc domum visam Philippus non
cognoscebat, cui dicit:
Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me:
Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum
(
Jn, 14, 9). De Domino etiam scriptum est, quia
loquebatur Moysi sicut cum amico suo; sed idem Moyses videns, et non
cognoscens, interrogabat, dicens:
Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem
tuam
(
Ex, 33, 13)
. Spiritualis autem conversatio sanctorum, quia nonnisi
devotis, ac supplicibus panditur, domum Samuelis Saul indicari sibi
similiter deprecatur. Sancti etiam praedicatores cum de se
magna audiunt, per humilitatem se dejiciunt, non inflant.
Sciunt se petentibus magna, quae imitentur, ostendere; sciunt inter
magna, quae ostendunt, magni per jactantiam non apparere.
Quare et subditur:
Et respondit Samuel Saul dicens: Ego sum
Videns. Sed ascende ante me in excelsum
hodie, ut comedas mecum, et dimittam te
mane
(
S1, 9, 19).
Commentaires
Gregorius I (540-604)