Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 10 : et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Dominum imus consulere, quando ad eruditos praedicatores pergimus, ut salutis nostrae consilium inveniamus. Sed quia modo tam perfectorum virorum raritas est, dum antiquorum temporum florem religionis attendimus, defectum ejus in praesenti tempore defleamus. De miseria praesentis temporis et calamitate compuncti, florem elapsi temporis cum pulchritudine sanctitatis emarcuisse suspiremus. Dum ergo pastores Ecclesiarum cernimus terrenis inhaerere, labentia quaerere, nulla spiritalis vitae insignia proferre, dum nulla nobis praelatorum nostrorum lux infunditur, ad laborem compunctionis illa, quae praeierunt, memorantes, dicamus: Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Dominum: Venite, eamus ad Videntem ( S1, 9, 9). Israel dicitur videns Deum, sive in quo est Deus. Quod certe nomen sanctae Ecclesiae convenienter aptatur, cujus populus dicitur. Nam et in Evangelio dicitur: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) . Quae nimirum, quia in priori tempore pastores habuit spiritali conversatione floridos, magna scientia eruditos, qui magno despectu terrena vilipenderent, coelestia cogitarent: ad lumen, quod in eis videbat populus, se invicem exhortari poterant, dicentes: Eamus ad Videntem ( S1, 9, 9). Si ergo eundum est ad videntes, pariter est divertendum a caecis: quia reproborum praelatorum exempla non debemus imitari, sed fugere: ab eis autem, qui conversationis merito spiritualia cognoscunt, semper aedificationis nostrae eruditionem postulare. Et quia hoc non nisi viri spiritales faciunt, sequitur: Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus; veni, eamus ( S1, 9, 10).
  • Liber 4, Caput 4
    • Optimus sermo est, quo melior audiri nequaquam potest. Quoties nobis ergo salutis nostrae consilia spiritaliter suggeruntur, intus nobis sermo fit, quo melior inveniri non possit. Pueri ergo sermonem laudamus, quoties nobis in spiritualis sensus nostri proposito complacemus. Et cum eo ire promittimus, quando spiritualibus cogitationibus consentimus. Sed quia tunc fructuosa est bona cogitatio, quando in operatione perficitur, sequitur: Et venerunt in civitatem, in qua erat eir Dei: Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt ad eas: Nunquid hic est Videns ( S1, 9, 10 et S1, 9, 11)?