V. 27 :
cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut
antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum
Domini.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Pastor egreditur, quando a secreto meditationis venit ad publicum
operis. Quando enim disponit, quae vult agere, intus est:
quando autem ea agit foris, quae cogitavit, quasi exit. Exiit
etiam Saul, quia in exteriori dignitate, is qui promovetur, illud
suscipit quod, an esset suscipiendum, diutius cogitavit. Ambo
igitur dicuntur egressi, quia ambo fuerunt intus: dum ille sollicita
mente praeviderit, quid aut cui daret; ille item attentius cogitaret,
qualis esset, qui tam summa perciperet. Quia ergo ministerium
sanctae praedicationis cum summa discretione tribuendum atque
recipiendum est, dum rex Israelis ungitur, et rex et propheta uncturus
eum, egressi perhibentur. Plerique autem codices habent:
Cumque mane surrexissent, antequam
dilucesceret: quod nimirum intelligi convenienter
potest. Mane est quidem, antequam dilucescat, quando
quodammodo aspirare dies incipit, et tamen plena lux diei non
est. Praedicatores autem sanctae Ecclesiae, dum eorum bonam
conversationem considerant quos ordinare disponunt, quasi mane
est. Sed quia eorum futura scire non possunt, mane est, sed
antequam dilucescat. Quod bene in ejus ordinatione dicitur,
qui omnipotenti Deo postea displicuisse memoratur. Quasi enim
mane, antequam dilucesceret, propheta vidit hunc, qui ei in luce bonae
conversationis apparuit. Sed plena diei claritas nondum erat,
quia in eo futuras tenebras per praesentem cognitionis lucem videre non
poterat. Quod nimirum toties sanctae Ecclesiae agitur,
quoties boni sunt, qui eliguntur in praesenti, sed in eodem bono
perseveraturi non sunt. Quasi enim mane, et ante lucem
egreditur, qui lucem boni operis praesentem monstrat, caliginem vitae
futuram celat. Sed quid inde actum sit, sequitur:
Cumque descenderent in extrema parte
civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat
nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut
indicem tibi verbum Domini. Tulit autem
Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et
osculatus est eum
(
S1, 9, 27 et
S1, 10, 1).
Commentaires
Gregorius I (540-604)