V. 22 :
adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit
eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quasi dicat: Quare mihi tam magna adscribis, cum sim nihil?
Gemini quippe filius est, qui negligentes imitatur in cura sui, et in
exemplo proximi. Geminus quippe est, quia dum curam sui
negligit, exempla boni operis aliis non impendit. Qui ergo
tales imitatur, filius Gemini dicitur. Qui de minima tribu
Israel esse dicitur: quia ultimus ordo sanctae Ecclesiae conversorum
peccatorum est. Merito igitur, qui peccatorem se esse
fatetur, de minima tribu Israel esse dicitur. Cujus etiam
cognatio novissima inter alias esse perhibetur: quia juxta Veritatis
vocem:
Qui minimum mandatum solvit, minimus est in regno
coelorum
(
Mt, 5, 19)
. Benjamin quippe dicitur filius dexterae.
Qua profecto appellatione sanctae Ecclesiae populus designatur: qui dum
in fide Redemptoris nascitur, per bona opera ad coelestis patriae bona
praeparatur. Dextera quidem Dei illa aeternae vitae fortitudo
est. Cognationes tribus Benjamin, sunt diversae
conversationes electorum. Nam velut ab uno generationis
principio diversae cognationes veniunt: quando ab una origine orthodoxae
fidei, conversationes fidelium plures oriuntur. Sancti ergo
viri, cum se per humilitatem dejiciunt, quia peccatores se esse
fatentur, et tamen recte in Deum credere, quasi se et Gemini filios
asserunt, et de novissima Israel cognatione. Sed quia quanto
plus se humiliant, juxta Veritatis vocem, amplius exaltantur
(voir:
Lc, 14, 10 et
Lc, 14, 11)
, sequitur:
Assumens itaque Samuel Saul et puerum ejus, introduxit
eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati
(
S1, 9, 22).
Liber 4, Caput 4
Samuel Saul assumit quando praedicator sanctae Ecclesiae electo
auditori suae alta praedicationis aperit. Assumitur quippe
subditus, quando per verbum doctoris in cognitionem coelestium
elevatur. Et quia non carnali intentione spiritualia scire
appetit, non solum ipsum Saul, sed etiam ejus assumpsit
puerum. Quasi enim sine puero in imis remanserat, qui
dicebat:
Cor meum dereliquit me
(
Ps, 37, 11)
. Cor quippe nostrum nos derelinquit, quando sic a
concupiscentiis carnalibus vincimur, ut intentionem cordis in terrenis,
et carnalibus, atque corporeis, et non in coelestibus, et spiritualibus
ponimus. Hunc puerum perditum invenerat, qui dicebat:
Invenit servus tuus cor suum
(
S2, 7, 27)
. Cor quippe nostrum invenimus, quando per intentionem
cordis spiritalia quaerimus; quando hanc a terrenis avellimus, ut ad
coelestia dirigamus. Electus ergo praedicator iis, qui adhuc
carnales sunt, nec fortia imperat, nec spiritalia manifestat.
Nam et Paulus Corinthiis dicit:
Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed quasi
carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum
dedi, non escam
(
1Co, 3, 1). Quasi his verbis dicat: Idcirco vos ad
excelsum non duxi, quia spiritualem sensum vobiscum, velut Saul puerum,
non habebatis. Quare et causam insinuans, ait: Adhuc
enim estis carnales. Bene ergo Samuel
Saul, et puerum assumpsisse dicitur: quia doctores sanctae Ecclesiae
illis fortia imperant, illis alta manifestant, quos spirituales esse
considerant. Qui etiam in triclinium introducuntur: quia eis
charitatis latitudo monstratur. Velut enim in triclinio
ponitur, qui per id, quod altum didicit, moratur in latitudine
charitatis. Vel certe introitus noster ad triclinium, amor
est; triclinium pulchritudo est spiritalis vitae. Unde
Joannes dicit:
Qui non diligit, manet in morte
(
1Jn, 3, 14)
. Si enim, qui non diligit, manet in morte, ille qui
diligit, in vita manet. In triclinium ergo introducimur,
quando in affectum supernae conversationis surgimus per affectum
charitatis. In hac nimirum mansionis latitudine superiorem
locum sancti praedicatores obtinent, quia beatus Joannes Evangelista
dicit:
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super
sedes viginti quatuor seniores
(
Ap, 4, 4)
. Seniores quippe sancti sunt praedicatores maturi
sensu, moribus graves, qui thronum Dei juxta positis sedibus ambiunt:
quia qui prae caeteris Conditorem diligunt, per altissimam
conversationem ei vicinius requiescunt. Bene itaque Saul cum
puero suo locum in capite eorum, qui invitati fuerant, sortitur; quia in
eis eligendorum pastorum typus ostenditur. In capite quidem
rector statuitur, quando per vim magni amoris supernae vitae singulare
propositum accipit; cum fidem catholicam cum caeteris communem tenet,
sed prae caeteris virtutem sublimem. Unde et sequitur:
Erant enim quasi triginta viri
(
S1, 9, 22).
Commentaires
Gregorius I (540-604)