Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 11 : Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Samuel Saul assumit quando praedicator sanctae Ecclesiae electo auditori suae alta praedicationis aperit. Assumitur quippe subditus, quando per verbum doctoris in cognitionem coelestium elevatur. Et quia non carnali intentione spiritualia scire appetit, non solum ipsum Saul, sed etiam ejus assumpsit puerum. Quasi enim sine puero in imis remanserat, qui dicebat: Cor meum dereliquit me ( Ps, 37, 11) . Cor quippe nostrum nos derelinquit, quando sic a concupiscentiis carnalibus vincimur, ut intentionem cordis in terrenis, et carnalibus, atque corporeis, et non in coelestibus, et spiritualibus ponimus. Hunc puerum perditum invenerat, qui dicebat: Invenit servus tuus cor suum ( S2, 7, 27) . Cor quippe nostrum invenimus, quando per intentionem cordis spiritalia quaerimus; quando hanc a terrenis avellimus, ut ad coelestia dirigamus. Electus ergo praedicator iis, qui adhuc carnales sunt, nec fortia imperat, nec spiritalia manifestat. Nam et Paulus Corinthiis dicit: Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam ( 1Co, 3, 1). Quasi his verbis dicat: Idcirco vos ad excelsum non duxi, quia spiritualem sensum vobiscum, velut Saul puerum, non habebatis. Quare et causam insinuans, ait: Adhuc enim estis carnales. Bene ergo Samuel Saul, et puerum assumpsisse dicitur: quia doctores sanctae Ecclesiae illis fortia imperant, illis alta manifestant, quos spirituales esse considerant. Qui etiam in triclinium introducuntur: quia eis charitatis latitudo monstratur. Velut enim in triclinio ponitur, qui per id, quod altum didicit, moratur in latitudine charitatis. Vel certe introitus noster ad triclinium, amor est; triclinium pulchritudo est spiritalis vitae. Unde Joannes dicit: Qui non diligit, manet in morte ( 1Jn, 3, 14) . Si enim, qui non diligit, manet in morte, ille qui diligit, in vita manet. In triclinium ergo introducimur, quando in affectum supernae conversationis surgimus per affectum charitatis. In hac nimirum mansionis latitudine superiorem locum sancti praedicatores obtinent, quia beatus Joannes Evangelista dicit: Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super sedes viginti quatuor seniores ( Ap, 4, 4) . Seniores quippe sancti sunt praedicatores maturi sensu, moribus graves, qui thronum Dei juxta positis sedibus ambiunt: quia qui prae caeteris Conditorem diligunt, per altissimam conversationem ei vicinius requiescunt. Bene itaque Saul cum puero suo locum in capite eorum, qui invitati fuerant, sortitur; quia in eis eligendorum pastorum typus ostenditur. In capite quidem rector statuitur, quando per vim magni amoris supernae vitae singulare propositum accipit; cum fidem catholicam cum caeteris communem tenet, sed prae caeteris virtutem sublimem. Unde et sequitur: Erant enim quasi triginta viri ( S1, 9, 22).