V. 6 :
Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
Panis namque nomine aliquando terrenae delectationis refectio
designatur. Quare et propheta Jeremias in appetitu saeculari
corruptae Judaeae populum memorans, ait:
Omnis populus ejus gemens
(
La, 1, 11)
, et quaerens panem. Panem itaque
peccator conversus torquet cum praeteritam delectationem cruciat per
afflictionem poenitentiae. Panem namque torquere est carnem
pro perpetrata delectatione affligere. Qui ergo sine tormento
ignis ad salutem transire desiderat, cum nummo argenteo tortam panis
offerat, ut qui per bonam voluntatem peccata deserit, ea nimirum valida
carnis afflictione penitus exstinguat. Nummum namque
argenteum offerebat, qui, recepta jam Dei similitudine, confitendo
exsecrabatur quod fecerat, dicens:
Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae
meae
(
Ps, 37, 6)
. Et item: Incurvatus sum, et humiliatus
usquequaque. Sed qui nummum argenteum sibi
non sufficere ad oblationem timuit, panis tortam addere
curavit. Nam confitetur, et dicit:
Rugiebam a gemitu cordis mei
(
Ps, 37, 9). Rugitus enim fletum magni doloris insinuat
in afflictione poenitentis. Hunc tortum panem argenteo nummo
socians idem ipse loquitur, dicens:
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro
peccato meo
(
Ps, 37, 19)
. Pro peccato etenim cogitare est delectationi
praeteritae dignam carnis afflictionem proponere. Offerendum
ergo panem torquebat, qui et flagitia perpetrata pronuntians, qualiter
ea delere posset cogitabat. Et quia de austeritate
conversationis poenitentibus subrepere aliquando solet cupido laudis,
intentio vere conversi peccatoris insinuatur per hoc quod subditur:
Dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem
sacerdotalem
(
S1, 2, 36).
Commentaires
Gregorius I (540-604)