V. 24 :
levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit
pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et
comedit Saul cum Samuhel in die illa
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Ter decem triginta fiunt. Ternarius vero numerus fidem
sanctae et individuae Trinitatis insinuat. Denarius vero per
decem praecepta legis, boni operis perfectionem designat.
Tricenarius ergo numerus eos designat, qui eam fidem tenent, quae per
dilectionem operatur. In horum capite Saul ponitur, quando
per divinam gratiam is, qui futurus est pastor Ecclesiae, sublimior fit
merito, quibus debet esse superior dignitate. Hunc sublimem
locum Samuel tribuit: quia qui tantam vitae meretur celsitudinem, ad eam
majorum proficit institutione. Cui nimirum quia jam magna,
quae agat, et non minima demonstrantur, subditur:
Dixit Samuel coquo: Da partem, quam dedi
tibi, et praecepi, ut reponeres seorsum apud
te. Tulit ergo coquus armum, et posuit ante
Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit,
pone ante te, et comede: quia de industria servatum est
tibi, quando populum vocavi: et comedit Saul cum Samuele
in die illa
(
S1, 9, 23 et
S1, 9, 24).
Liber 4, Caput 4
Quid in armo pectoris, nisi fortitudo signatur actionis?
Quae a Samuele coquo tribuitur, quando a summis praedicatoribus
minoribus demonstratur. Coqui etenim sacerdotes sunt: quia
dum electis fidelibus in fervore spiritus loquuntur, cibos mentis, velut
per ignem coquunt. Sed pars, quae datur, posita seorsum
dicitur: quia fortitudo boni operis in praedicatore debet esse
singularis. Quam ante Saul ponit, quando ordinandum pastorem
sanctae Ecclesiae, quantae fortitudinis esse debet, considerare
praecipit. Sed et de eo, quod coquus apposuit, Samuel Saul
dicit:
Ecce quod remansit, pone ante te
(
S1, 9, 24). Remansit quidem, quia non omnia nostra
Christus explevit, per crucem quidem suam omnes redemit, sed remansit,
ut qui redimi et regnare cum eo nititur, crucifigatur. Hoc
profecto residuum viderat, qui dicebat:
Si compatimur, et conregnabimus
(
2Ti, 2, 12)
. Quasi dicat: Quod explevit Christus, non valet, nisi
ei, qui id, quod remansit, adimplet. Hinc beatus Petrus
apostolus dicit:
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum
ut sequamini vestigia ejus
(
1P, 2, 21)
. Hinc Paulus ait:
Adimpleo ea, quae desunt passioni Christi, in corpore
meo
(
Col, 1, 24).
Liber 4, Caput 4
Sed notandum quia armum ante Saul coquus posuit, et tamen Samuel Saul
praecipit, ut ante se eum ponere debeat. Quid est
hoc? Sed ponere ante discumbentes dapifer in mensa ferculum
solet: quod dum is, qui discumbit, trahit ad se, illud ponit ante se
vicinius, quod paulo longius erat ante se. Coquus ergo ponit
armum ante Saul, Samuel Saul praecipit, ut ponat ante se: quia hoc quod
novo praedicatori injungitur de fortitudine boni operis, velut ad se
propius debet trahere per studium considerationis. Quod etiam
postquam ad se traxerit, comedit: quia diu consideratum agere
disponit. Armum quippe manducare, est quod exterius de forti
actione praecipitur, per propositum in mente recondere. Quasi
enim armum ante se ponere et manducare electo cuique suadebat, qui
dicebat:
Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende, quae
apponuntur tibi: quia similia oportet te praeparare
(
Pr, 23, 1)
. In mensa quippe potentis virtutem armi
designavit. Et dum dixit: Sapienter attende, quae
opponuntur tibi: armum ante se eum, cui dixit, ponere
docuit. Sed manducare eum debere insinuavit, quia dixit:
Similia oportet te praeparare.
Similia enim praeparando manducamus; quia dum fortia, quae audimus,
proponimus agere, velut comedentes, in cordis ventre reponimus cibos
vitae. Sed ipsis summis doctoribus vas electionis sub unius
discipuli eruditione imperat, dicens:
Manum cito nemini imponas
(
1Ti, 5, 22)
. Quia enim magna retractatione consilii eligendi sunt,
qui in culmine sublimentur, apte subjectum est:
Quia de industria servatum est tibi, quando populum
vocavi
(
S1, 9, 24). Quasi dicat: Pone ante te, quod antequam
apponeretur, ego posui ante me; considera quod ego
consideravi. De industria quippe pars armi servatur; quia
fortissima praedicatoris actio illi bene committitur, qui a summis viris
magna consideratione dignus tanto ministerio judicatur. Ista
vero pars tunc servata est de industria, quando populus vocatur; quia
cum ad suscipiendum praedicationis ministerium subditi fideles veniunt,
bonis praedicatoribus non infirmis infirma, sed fortibus fortia
injunguntur. Sed qui bene proficiunt, in sublimi sua
conversatione ante omnia tenere student bonum obedientiae.
Bene itaque subjunctum est:
Et comedit Saul cum Samuele in die illa
(
S1, 9, 24). Ut jam dixi, promovendo doctori comedere,
est hoc quod sibi de virtute praecipitur, se ad faciendum
praeparare. Bene autem cum Samuele comedisse dicitur; quia
cum ii, qui noviter veniunt, magna agere proponunt, in virtute boni
operis summi viri ferventiores fiunt. Potest etiam in ista
comestione illa signari, de qua superius repromisit, dicens:
Ascende ante me, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19). Saul ergo cum Samuele comedit; quia cum
intus praedicator coelestem verbi Dei suavitatem audit, quod, loquente
ipso, subditi foris audiunt, de divina refectione utique
satiantur. Sequitur:
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est
Samuel cum Saul in solario
(
S1, 9, 25). Stravitque Saul in solario, et
dormivit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)