Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 4 : et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae conversationis eorum in bona actione perfectio designetur. Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur: quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant, dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat, dicens: Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a ventura ira? Facite dignos fructus poenitentiae ( Mt, 3, 7) . Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat, Evangelista eum tenere ostenderet, ait: Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel sylvestre ( Mc, 1, 6) . Ad Ezechiel quoque dicitur: Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam ( Ez, 3, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens in medio eorum. Quia ergo sancti praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de eodem regis patre subjungitur: Fortis robore ( S1, 9, 1). Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo nimirum robore superius (voir: S1, 6, 2) Anna in cantico vaticinata est, dicens: Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). De hoc Dominus discipulis repromittit, dicens: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ( Lc, 24, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de quo scriptum est: Regressus est Jesus in virtute spiritus in Galilaeam ( Lc, 4, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt, in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne subjungitur: Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus ( S1, 9, 2). Nam qui talium imitator est, utilis non solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit: sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt, ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe, qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur: Et non erat de filiis Israel melior illo ( S1, 9, 2). Cujus profecto excellentia commendatur, cum subditur: Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum ( S1, 9, 2). Hac quippe specie corporis in persona ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret: futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt, quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt, inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite, nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat: Veniam ad visiones et revelationes Domini. Scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit ( 2Co, 12, 1 et 2Co, 12, 3) [mauvais référencement: 2Co, 12, 2] . Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super capita omnia se tenere ostenderet, ait: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui ( 2Co, 12, 4) . Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis, quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus, et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite, sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis, prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur: Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et surgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, et per terram Jemini, et minime reperere ( S1, 9, 3 et S1, 9, 4).