Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 21 : respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Israel, qui dicitur, videns Deum, quem rectius hoc loco significat, quam aeternorum civium illam beatam societatem, qui ex labore vitae hujus, ad aeternam omnipotentis Dei visionem pervenerunt? Quae ergo sunt Israel optima, nisi aeternae retributionis dona? Paulus quidem dicit: Unusquisque mercedem accipiet secundum laborent suum ( 1Co, 3, 8). Hinc item dicit: Alia est gloria solis, alia lunae, et stellarum. Stella enim differt a stella in claritate ( 1Co, 15, 41) . Omnium ergo fidelium retributiones, et praemia, bona sunt Israel. Quia vero electorum praedicatorum merces summa est, eorum sunt optima Israel. De his quippe Israelis optimis Dominus fideli servo suo repromittit, dicens: Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum ( Mt, 24, 47) . Qui enim non in omnibus, sed super omnia constituitur, non tantum bona Israel, sed etiam optima habere declaratur. Dicat ergo Samuel: Cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui patris tui ( S1, 9, 20)? Quasi dicat: Et si magnus est labor praedicationis, tanto devotius ferri debet, quanto majora lucra mercedis habet. Sollicita ergo mente doctor sanctae Ecclesiae pensare debet: quia Israel non bona tantum, sed etiam optima ejus sunt, ut majora et excellentiora agat semper, qui tam summa et optima exspectat. Eadem quippe summa, non summo ordini debentur, sed summo labori. Nam et doctor egregius non dixit: Unusquisque mercedem accipiet juxta suam dignitatem, sed, juxta laborem. Cum ergo praedicatorum aeternae vitae optima referuntur, magnus eis in hac vita labor injungitur: quia nimirum meliora caeteris habere non praevalet, qui melior esse non studet. Et quia hoc omnium praedicatorum sanctae Ecclesiae commune est, non solum Saul, sed omni domui patris sui Israel optima esse referuntur. Quasi enim ex patre filii nascuntur, quando in ordinem praedicatorum noviter alii aliis, eadem nobilitate sanctitatis splendidi subrogantur. Domus quoque praedicatoris est spiritualis ejus conversatio. Omni ergo domui patris ejus Israel optima sunt: quia ubicumque sacerdotalis conversatio est, illa nimirum est, et tam summa est, ut ex celsitudine meriti, in aeterna vita sua sint optima retributionis. In hoc ergo se subtiliter praedicatores aspiciant: quia non solum sibi, sed omni domui ejus optima erunt Israel: quia si de domo exeunt, optima non habebunt. Nam si solam praedicationis sublimitatem tenent, optima non habebunt: quia altitudinem vitae non tenent. Sed electus quisque, dum de se magna audit, infirma sua ad memoriam ducit, ut se ab elatione custodiat, ne bona, quae habet, amittat. Unde et subditur: Respondens Saul, ait: Nunquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? Quare ergo locutus est mihi sermonem istum ( S1, 9, 21)?